AAS 15 (1923), p. 312
ab eo maxime libro se, quantum sciret, didicisse. Vere igitur cadit
in Thomam illud vulgatum de Dominico Patre legifero, qui nisi
cum Deo aut de Deo non locutus umquam fuisse dicitur.
Cum autem in Deo, tamquam prima causa eodemque rerum
fine ultimo, contemplan omnia soleret, pronum ei erat, sicut in sua
Summa Theologica, sic in vita unam et alteram quae memorata
est, sequi sapientiam; quarum haec apud ipsum est descriptio:
« Per sapientiam quae studio humano acquiritur... habetur rectum
« iudicium de rebus divinis secundum perfectum usum rationis ...
« Sed altera est desursum descendens... et de rebus divinis iudicat,
«propter quamdam connaturalitatem ad ipsas. Hoc est donum
«Spiritus Sancti... quo fit homo perfectus in divinis, non solum
« discens sed et patiens divina ».1
Haec igitur a Deo delapsa seu infusa sapientia, ceteris comitata
donis Sancti Spiritus, perpetuum in Thoma accepit incrementum,
aeque ac caritas, omnium domina et regina virtutum.
Etenim illa huic erat certissima doctrina, amorem Dei numquam
non oportere crescere « ex ipsa forma praecepti: Diliges Dominum
« Deum tuum ex toto corde tuo; totum enim et perfectum idem sunt...
« Finis praecepti caritas est, ut Apostolus dicit, in fine autem2
« non adhibetur aliqua mensura, sed solum in his quae sunt ad
« finem ». 3 Quae ipsa est causa quare sub praeceptum perfectio
caritatis cadat tamquam illud quo omnes pro sua quisque condicione
niti debent. Porro autem quia « caritas proprie facit tence
dere in Deum uniendo affectum hominis Deo, ut scilicet homo
« non sibi vivat, sed Deo »;4 idcirco in Thoma continenter, cum
geminata sapientia, Dei amor augescens, ad extremum perfectam
sui oblivionem ingenuit, adeo ut Iesu Crucifixo ita se alloquenti:
Bene, Thoma, scripsisti de me eidemque roganti, quam recipies a
me pro tuo labore mercedem? responderit: Domine, non nisi Te.
Itaque, caritate instinctus, aliorum utilitatibus impense servire
1 II-II, q. XL V, a. 1, ad 2 et a. 2, c.
2 I, Tim., i, 5.
3 II-II, q. CLXXXIV, a. 3.
4 II-II, q. XVII, a. 6, ad 3.