AAS 15 (1923), p. 313

non cessabat, vel optimos libros conficiendo, vel fratres laborantes
adiuvando, vel in subsidium pauperum suis se vestimentis
exspoliando, vel etiam ad sanitatem aegrotantes restituendo,
ut cum in Basilica Vaticana, ubi per Paschalia solemnia
concionabatur, mulierem, quae vestis eius laciniam tetigerat, ab
inveterato sanguinis fluxu repente liberavit.
Atque hic sermo sapientiae a Paulo laudatus in quo alio Doctore,
quam in Angelico, luculentior? Qui docendo non satis habet
erudire hominum mentes, sed etiam ad Dei amorem, omnium effectorem
rerum, redamandum studiosissime impellit voluntates.
« Amor Dei est infundens et creans bonitatem in rebus. »; sic
enim pulcherrime affirmat:1 et hanc divinae bonitatis diffusionem,
singula mysteria pertractans, illustrare non desinit. « Unde ad
« rationem summi boni pertinet quod summo modo se commu-
« nicet, quod quidem maxime a Deo fit... per Incarnationem».2
Nihil vero tam clare huius et ingenii et caritatis vim ostendit,
quam Officium ab ipso compositum de augusto Sacramento: quod
erga Sacramentum quomodo in omni vita fuisset affectus, illa
morientis vox, cum sanctum Viaticum susciperet, declaravit:
Sumo Te, pretium redemptionis animae meae, pro cuius amore
studui, vigilavi et laboravi.

Sic leviter adumbratis magnis Thomae virtutibus, iam non
difficile intelligitur eiusdem praestantia doctrinae; cuius quidem
in Ecclesia mirum quantum valet auctoritas. Profecto Nostri decessores
tamquam uno ore semper eam laudibus extulerunt. Ipso
etiam tum vivo, Alexander IV ita perscribere non dubitavit:
« Dilecto filio, Thomae de Aquino, viro utique nobilitate generis
« et morum honestate conspicuo ac thesaurum litteralis scientiae
a per gratiam Dei assecuto ». - Postquam autem e vivis excesserat,
eius non solum virtutes sed doctrinam etiam consecrare visus est
Ioannes XXII, cum, ad Patres Cardinales verba faciens, memorabilem
illam edidit in Consistorio sententiam: « Ipse plus illumi-

1 I, q. XX, a. 2.
2 III, q. I, a. 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.