AAS 15 (1923), p. 314

« navit Ecclesiam quam omnes alii Doctores; in cuius libris plus
« proficit homo uno anno quam in aliorum doctrina toto tempore
« vitae suae ».
Cum igitur hic intelligentiae scientiaeque, humana maioris,
existimatione floreret, eum Pius Y in sanctorum Doctorum numerum
rato Angelici titulo adscripsit. Ceterum Ecclesiae de hoc
Doctore opinionem maximam quid tam aperte indicat quam quod
Patres Tridentini duo dumtaxat volumina, Sacram Scripturam
et Summam Theologicam, sibi consiliantibus patere super altare
reverenter proposita voluerunt? Atque in hoc genere, ne persequamur
ex ordine omnia Sedis Apostolicae ducumenta, quae
innumerabilia sunt, feliciter nostra memoria contigit ut, Leonis
XIII auctoritate et instantia, Aquinatis disciplina revivisceret;
quod quidem illustris decessoris Nostri promeritum tanti
est, ut, quemadmodum alias diximus, si multa praeclara sapientissime
ab eo constituta gestave non essent, ad immortalem
Leonis gloriam hoc unum sufficeret. Iisdem mox vestigiis ingressus
est sanctae recordationis Pontifex, Pius X, praesertim Motu
proprio Doctoris Angelici, in quo illud praeclare dictum: « Post
« beatum exitum sancti Doctoris nullum habitum est ab Ecclesia
« Concilium in quo non ipse cum doctrinae suae opibus interfue-
« rit ». Proxime autem, Benedictus XY, decessor Noster desideratissimus,
plus semel id ipsum sibi placere professus est: cui
dandum est laudi quod iuris canonici Codicem promulgavit, ubi,
Angelici Doctoris « ratio, doctrina et principia » plane consecrantur.
1 Nos vero haec tanta divinissimo ingenio tributa praeconia
sic probamus ut non modo Angelicum, sed etiam Communem seu
universalem Ecclesiae Doctorem appellandum putemus Thomam,
cuius doctrinam, ut quam plurimis in omni genere litterarum
monumentis testata est, suam Ecclesia fecerit. At enim, quia
prope infinitum est, quascumque rationes in hac causa decessores
Nostri explicarunt, cunctas hic exsequi, tantum videtur Nobis
ostendere, et Thomam supernaturali animatum spiritu, unde
vivebat, scripsisse, et eius scripta, in quibus omnium sacrarum

1 Cfr. can. 1366 § 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.