AAS 15 (1923), p. 315
disciplinarum principia legesque tradantur, universalis dicenda
esse naturae.
Etenim sive docendo sive scribendo bic divina pertractat,
praeclarissimum dat theologis documentum illius quae inter sensus
animi et studia intercedere debet necessitudo maxima. Nam,
quemadmodum regionem aliquam longinquam bene habere cognitam
non dicitur qui eius descriptionem quamvis subtilem
cognoverit, sed qui aliquamdiu ibidem vixerit, sic intimam
Dei notitiam sola scientiae pervestigatione nullus assequitur,
nisi etiam cum Deo coniunctissime vivat. Iam vero sancti Thomae
huc omnis theologia spectat, ut ad intime in Deo vivendum
nos adducat. Ut enim puerulus ad Montem Oasinum finem non
faciebat rogandi « quid est Deus f », ita quicumque ab eo sunt
compositi libri, de mundi creatione, de homine, de legibus, de
virtutibus, de Sacramentis, omnes denique in Deo sempiternae
salutis auctore versantur.
Itaque de causis horum studiorum sterilitatis disputans, quae
sunt vel curiositas, hoc est immoderata scientiae cupido, vel ingenii
tarditas, vel contentionis perseverantiaeque fuga, nullum
aliud eis vult esse remedium nisi magnam laboris alacritatem,
quae pietatis ardore vigeat atque ex spiritus vita profecta esse
videatur. Cum igitur triplici lumine studia sacra dirigantur, recta
ratione, fide infusa et donis Sancti Spiritus, quibus quidem intelligentia
perficitur, his omnibus nemo umquam amplius quam
noster abundavit; qui postquam in re quapiam perardua diligenter
ingenii sui opes adhibuerat, difficultatum explanationem
a Domino ieiuniis precibusque humillimis implorabat: Deus autem
tam benignus supplicem audire consueverat, ut ad eum edocendum
Apostolorum principes interdum delegaret. Quare non
est mirum, si, cum vitae exitus appropinquabat, eum contemplationis
gradum ascenderat, ut quicquid scripsisset, id omne
summae levitatis, non secus ac paleas, sibi videri diceret, seque
negaret iam dictare posse quicquam; adeo iam solum aeterna
spectabat, adeo nihil aliud nisi videre Deum expetebat. Omnino
enim, auctore Thoma, hic est qui potissime sacris e studiis per-