AAS 15 (1923), p. 316

eipi fructus debeat, magnus Dei amor magnumque desiderium
rerum aeternarum.
Sed is, cum docet exemplo suo, quomodo in eadem studiorum
varietate versari nos oporteat,, tum praecepta firma et stabilia
tradit singularum disciplinarum. Nam principio, quis philosophiae
naturam rationemque, partes earumque vim melius
explicavit? En qua perspicuitate convenientiam consensumque
demonstret omnium inter se membrorum, unde huius scientiae
tamquam corpus efficitur. « Sapientis est - ait - ordinare. Cuius ratio
est quia sapientia potissime est perfectio rationis, cuius proprium
est cognoscere ordinem: nam, etsi vires sensitivae cognoscant res
aliquas absolute, ordinem tamen unius ad alteram cognoscere
est solius intellectus aut rationis. Secundum autem diversos ordines
quos proprie ratio considerat, sunt diversae scientiae. Ordo
enim quam ratio considerando facit in proprio actu pertinet ad
philosophiam rationalem (seu Logicam), cuius est considerare ordinem
partium orationis ad invicem et ordinem principiorum ad
invicem et ad conclusiones. Ad philosophiam autem naturalem
(seu Physicam), pertinet considerare ordinem rerum quem ratio
humana considerat sed non facit: ita quod sub naturali philosophia
comprehendamus et Metaphysicam. Ordo autem actionum
voluntariarum pertinet ad considerationem moralis philosophiae,
quae in tres partes dividitur: prima considerat operationes
unius hominis ordinatas ad finem, quae vocatur Monastica;
secunda considerat operationes multitudinis domesticae, quae
appellatur Oeconomica; tertia considerat operationes multitudinis
civitatis, quae vocatur Politica ».1 Quas philosophiae partes
Thomas diligenter omnes pertractavit, propria singularum
via, ita quidem ut ab iis profectus quae maxime humanae
rationi coniuncta sunt, gradatim ad remotiora adscendens, denique
« in supremo rerum omnium vertice »2 constiterit.
Ac de mentis numanae potestate seu valore sanctum est quod
a nostro traditur. « Naturaliter intellectus noster cognoscit ens et

1 BtJiic., leot. 1.
2 Contra Gentes, II, c. 56 et IV, c. 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.