AAS 15 (1923), p. 318
dubitandum quin ad summum dignitatis culmen evecta Theologia
sit per Aquinatem, cuius et numeris omnibus absoluta rerum
divinarum cognitio fuit et intelligentiae vis facta mirifice
ad philosophandum. Quare Thomas non tam sua philosophica
institutione, quam huius disciplinae studiis, obtinet in scholis nostris
magisterii principatum. Neque enim Theologiae est pars
ulla, in qua non is incredibilem ingenii sui ubertatem felicissime
exercuerit. Nam primum propriis ac genuinis fundamentis constituit
apologeticam, bene definito discrimine, quod inter eas res
quae rationis et quae fidei sunt, intercedit, accurateque naturali
a supernaturali ordine distincto. Itaque sacrosancta Vaticana Syn
odus, cum statuit quae de religione cognosci naturaliter possunt,
eadem ut certo ac sincere cognoscerentur omnia, necessitate quadam
revelari divinitus debuisse, ad mysteria vero cognoscenda
divinam revelationem prorsus fuisse necessariam, iis utitur argumentis
quae non aliunde nisi a Thoma mutuata est. Qui
sanctum omnibus quicumque doctrinae christianae defension
em susceperint, illud vult esse principium: « Assentire iis quae
« sunt fidei non est levitatis, quamvis supra rationem sint ». 1
Ostendit enim, etsi quae creduntur arcana sint atque obscura,
tamen apertas esse perspicuasque rationes quibus homo ad credendum
adducitur, siquidem" «non crederet, nisi videret esse cre-
« denda ». Atque etiam adiungit, tantum abesse ut fides pro im-2
pedimento aut pro servili nominibus imposito iugo putanda sit,
ut contra in maximi beneficii loco sit numeranda, siquidem « fides
« in nobis inchoatio est quaedam vitae aeternae».3
Altera theologiae pars, quae in dogmatum interpretatione versatur,
ipsa quoque auctorem habet omnium locupletissimum Thomam;
neque enim quisquam aut penetravit altius aut subtilius
exposuit augusta quaecumque sunt mysteria, ut de vita Dei intima,
de praedestinationis aeternae obscuritate, de supernaturali
mundi gubernatione, de oblata naturis, ratione praeditis, facul-
1 Contra Gentes, I, c. 6.
2 II-II, q. I, a. 4.
8 Qq. disp. de V erit., q. XIV, a. 2.