AAS 15 (1923), p. 319

tate sui finis assequendi, de humani generis redemptione a Iesu
Christo facta eademque per Ecclesiam continuata, perque Sacramenta,
quae utraque ab Angelico Doctore « quaedam divinae
« Incarnationis reliquiae » appellantur.
Idem praeterea solidam theologiae doctrinam de moribus
condidit, quae ad dirigendos totos humanos actus valeat supernaturali
hominis fini congruenter. Et quoniam hic plane est in
theologia perfectus, ut diximus, rationes certas dat et praecepta
vivendi non modo hominibus singulis, sed societati etiam et domesticae
et civili; in quo tum oeconomica tum politica morum
scientia consistit. Hinc illa praeclara quae sunt in Summae Theologicae
parte secunda de paterno regimine seu domestico et de
legitimo imperio vel civitatis vel nationis, de iure naturae et de
iure gentium, de pace et de bello, de iustitia et de dominio, de
legibus et de obtemperatione, de officio vel privatorum necessitati
vel prosperitati publicae consulendi, idque cum in naturali
ordine tum in supernaturali. Quod si privatim, publice atque in
mutuis nationum inter nationes officiis haec sancte inviolateque
praecepta serventur, iam nihil aliud requiratur ad eam hominibus
conciliandam « pacem Christi in regno Christi » quam orbis
terrarum tantopere desiderat. Optandum est igitur, ut quae in
gentium iure praesertim explicando legibusque iis quibus populorum
inter ipsos rationes ordinantur, Aquinas docet, ea, cum
verae Nationum'Societatis - quae dicitur - fundamenta contineant,
magis magisque pertractentur.
Nec minus nobilitata est eius in asceticis mysticisque scientia;
is enim, universa morum disciplina ad virtutum rationem
donorumque revocata, eamdem vel rationem vel disciplinam egregie
definit pro vario hominum ordine, sive qui commune institutum
secuti, velint vivere, sive qui ad christianam spiritus perfectionem
absolutionemque contendant, iique in duplici vitae
genere actuosae et contemplativae. Itaque praeceptum de amore
Dei quam late pateat, caritas eique adiuncta dona Sancti Spiritus
quomodo crescant, multiplices vitae status, ut perfectionis,
ut religiosorum, ut apostolatus, quid inter se differant et quae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.