AAS 15 (1923), p. 323
humanae a Deo solutam libertatem, noster primae Veritatis iura
summique Domini in nos auctoritatem affirmat. Hinc apparet
satis esse causae quamobrem Modernistae nullum Ecclesiae Doctorem
tam metuant quam Thomam Aquinatem.
Quemadmodum igitur olim Aegyptiis in summa annonae caritate
dictum est Ite ad Ioseph, a quo sibi ad alendum corpus
frumenti suppeditantur copia, ita iis, quotquot nunc sunt in
desiderio veritatis, Ite ad. Thomam Nos dicimus, ut ab eo
sanae doctrinae pabulum, quo affluit, in sempiternam suorum
animorum vitam petant. Atque hoc pabulum in promptu esse
et paratole omnibus, cum causa ageretur de ipso Thoma in beatorum
caelitum numerum adscribendo, sic est iurisiurandi religione
testatum: « Sub huius Doctoris lucida et aperta doctrina
« floruerunt quamplures magistri religiosi et saeculares, propter
«modum compendiosum, apertum et facilem... etiam laici et
« parum intelligentes appetunt ipsa scripta habere ».
Nos autem, quae et decessores Nostri in primisque Leo XIII1
et Pius X 2 decreverunt et Nosmet ipsi anno superiore mandavimus,
ea omnia volumus sedulo attendant inviolateque servent
ii praesertim quicumque in clericorum scholis maiorum disciplinarum
magisteria obtinent. Iidem vero sibi persuadeant
tum se suo officio satisfacturos itemque exspectationem Nostram
expleturos esse, si cum Doctorem Aquinatem, scripta eius diu
multumque volutando, adamare coeperint, amoris huius flagran -
tiam cum alumnis disciplinae suae, ipsum Doctorem interpretando,
communicent, idoneosque eos reddant ad simile studium
in aliis excitandum.
Scilicet inter amatores sancti Thomae, quales omnes decet
esse Ecclesiae filios qui in studiis optimis versantur, honestam
illam quidem cupimus iusta in libertate aemulationem unde
studia progrediuntur, intercedere, at obtrectationem nullam,
quae nec veritati suffragatur et unice ad dissolvenda valet
1 Litt. Encycl. Aeterni Patris.
2 Motu proprio Doctoris Angelici, diei xxix iunii MDCCCCXIV.