AAS 15 (1923), p. 324

vincula caritatis. Sanctum igitur unicuique eorum esto quod in
Codice iuris canonici praecipitur1 ut « philosophiae rationalis ac
« theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem
« professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem,
« doctrinam et principia, eaque sancte teneant »; atque ad hanc
normam ita se omnes gerant ut eum ipsi suum vere possint
appellare magistrum. At ne quid eo amplius alii ab aliis exigant,
quam quod ab omnibus exigit omnium magistra et mater Ecclesia:
neque enim in iis rebus, de quibus in scholis catholicis
inter melioris notae auctores in contrarias partes disputari solet,
quisquam prohibendus est eam sequi sententiam quae sibi verisimilior
videatur.

Itaque, quoniam universi nominis christiani refert sacra haec
saecularia digne celebrari - siquidem in Thoma honor ando maius
quiddam quam Thomae ipsius existimatio vertitur, id est Ecclesiae
docentis auctoritas - placet Nobis admodum ut huiusmodi
celebratio anno vertente, a die xvni mensis iulii ad exitum anni
proximi, toto orbe terrarum fiat, ubicumque adolescentes clerici
rite instituuntur; videlicet non solum apud Fratres Praedicatores,
cui quidem Ordini, ut verbis utamur Benedicti XV « laudi
« dandum est non tam quod Angelicum Doctorem aluerit, quam
« quod numquam postea, ne latum quidem unguem, ab eius dice
sciplina discesserit », 2 sed etiam apud ceteras familias religiosorum,
atque in omnibus Clericorum Collegiis, magnis Lyceis
scholisque Catholicis, quibus ipse datus est Patronus caelestis.
Par erit autem hanc almam Urbem, in qua Magisterium Sacri
Palatii aliquandiu gessit Aquinas, ad haec agenda solemnia principem
exsistere: sanctaeque laetitiae significationibus ante omnia
Pontificium Collegium Angelicum, ubi Thomam tamquam domi
suae habitare dixeris, tum quae praeterea Romae adsunt Clericorum
Athenaea ceteris sacrorum studiorum domiciliis praestare

1 Can. 1366 § 2.
- Acta Apostolicae Sedis, vol. VIII, (1916), p. 397.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.