AAS 15 (1923), p. 325

Nos vero ad eiusdem solemnitatis vel splendorem vel fructum
augendum haec pro Apostolica Nostra potestate tribuimus:
1) ut in omnibus Ordinis Praedicatorum ecclesiis itemque
in quavis alia sacra aede aut sacello quod populo pateat vel
patere possit, praesertim apud Seminaria, Collegia vel domus
sacrae iuventuti educandae, supplicationes in triduum vel in
octavum vel in nonum diem habeantur, propositis iisdem pontificalis
indulgentiae muneribus, quae in usitatis sanctorum beatorumque
caelitum supplicationibus lucranda proponuntur;
2) ut in ecclesiis tum Fratrum tum Sororum ex Ordine Sancti
Dominici semel per solemnia saecularia, quolibet ex iis diebus,
liceat omnibus rite peccata confessis et Eucharistico epulo refectis
plenariam peccatorum veniam consequi toties, quoties ad altare
Sancti Thomae pias preces fuderint;
3) ut item in ecclesiis Ordinis Dominiciani possint sacerdotes
sodales vel tertiarii, anno saeculari vertente, quavis feria
quarta aut primo quoque die per hebdomadam libero, Missam
in honorem Sancti Thomae, ut in eius festo celebrare, cum
Gloria tamen et Credo, vel sine iis, pro diei ritu, et plenariam
peccatorum remissionem lucrari; cuius indulgentiae etiam qui
eidem Missae adfuerint, usitatis quidem condicionibus, compotes
sint.
Praeterea faciendum est, ut apud sacra Seminaria ceterasque
domos clericis instituendis hoc toto temporis spatio aliqua
celebris de philosophia aliisve gravioribus disciplinis disputatio
in honorem Angelici Doctoris habeatur. Atque ad agendum
posthac ita festum diem sancti Thomae, quemadmodum patrono
omnium scholarum catholicarum dignum est, volumus eum diem
studiosis esse feriatum, eumque non tantum solemni sacro, sed
etiam - saltem in Seminariis et apud Eeligiosorum familias -
eiusmodi disputatione celebrari, quam modo diximus.
•Ad extremum, quo nostrorum studia, Aquinate Magistro,
in Dei gloriam Ecclesiaeque fructum cedant quotidie maiorem,
his Litteris precandi formulam, qua ipse utebatur, adiungimus,
Vosque obsecramus ut evulgandam curetis. Eam autem quo-

ACTA, Vol., XV, n. 7. — 5-7-Ö23. 23

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.