AAS 15 (1923), p. 326

tiescumque quis rite recitaverit, sciat, auctoritate Nostra, septem
annorum totidemque quadragenarum poenam sibi esse remissam.
Auspicem vero divinorum munerum ac testem paternae benevolentiae
Nostrae, Vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque
unicuique vestrum credito apostolicam benedictionem amantissime
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxix mensis iunii,
in festo Principum Apostolorum, anno MDCCCCXxm, Pontificatus
nostri secundo.

PIUS PP. XI

ORATIO

Creator ineffabilis, qui de thesauris sapientiae tuae tres Angelorum
hierárchias designasti, et eas super caelum empyreum miro ordine collocasti,
atque universi partes elegantissime distribuigti : Tu, inquam, qui
verus Fons Luminis et Sapientiae diceris, ac supereminens Principium,
infundere digneris super intellectus mei tenebras, tuae radium claritatis,
duplices, in quibus natus sum, a me removens tenebras, peccatum scilicet,
et ignorantiam. Tu, qui linguas infantium facis disertas, linguam meam
erudias atque in labiis meis gratiam tuae benedictionis infundas. Da
mihi intelligendi acumen, retinendi capacitatami, addiscendi modum et facilitatem,
interpretandi subtilitatem, loquendi gratiam copiosam. Ingressum
instruas, progressum dirigas, egressum compleas: Tu qui es verus
Deus et homo, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.