AAS 15 (1923), p. 329

Episcoporum vero erit omnibus de religione scholis assidue
advigilare; itemque de opera in hoc genere posita deque rei exitu,
maxime quod attinet ad scholas, quas diximus, altiores et collegiorum,
tertio quoque anno ad sacram Congregationem Concilii
accurate referre. Ita feliciter, speramus, fiet ut maxima illa
nationum catholicarum macula eluatur quae est divinae religionis
ignoratio, increbrescente late reditu sitientium animarum
ad inexhaustos fontes veritatis et gratiae, id est aquae salientis
in vitam aeternam.
Quae autem his Litteris statuimus, ea semper valida et firma
esse iubemus, contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die xxix iunii, in
festo Principum Apostolorum, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus
Nostri secundo.

PIUS PP. XI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

VERAE CRUCIS

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS DIÓCESISPAP ANTLEN SIS

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Orbis catholici regimen, inscrutabili divinae Providentiae consilio,
Nobis commissum, postulat ut, cum in aliqua regione, vel ob nimiam
territorii amphtudinem, vel ob auctum incolarum numerum, vel ob itinerum
difficultatem, vel ob alias causas, unus tantum Episcopus spirituali
sui gregis bono apte consulere nequeat, ibi novae constituantur
dioeceses, ut animarum cura, inter plures divisa Pastores, facilius ac
salubrius exerceatur.
Quapropter aures benigne porreximus precibus venerabilis fratris Episcopi
Verae Crucis in Mexicana Republica, qui, necessitatibus spiritualibus
suae dioecesis consulendi causa, a Nobis suppliciter postulavit, ut

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.