AAS 15 (1923), p. 353

XII .

AD R. P. D. PAULUM JACUZIO, ARCHIEPISCOPUM SURRENTINUM: QUINQUAGESIMO
EXEUNTE ANNO EX QUO ARCHIDIOECESIS PUBLICE CORDI SACRATISSIMO
IESU CONSECRATA EST.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Certiores
Nos nuper fecisti, cum sit vobis proximo mense iulio dies ille commemorandus,
quo, abbine quinquaginta annos, archidioecesis ista divino Cordi
Iesu sollemni ritu consecrata est, in civitate honoris tui sede, a die quinto
ad octavum eiusdem mensis, Conventum habitum iri eorum e clero populoque
tuo, qui in piam Sodalitatem ab Apostolatu Precum adsciti legitime
sunt; proptereaque a Nobis demisse postulabas, ut Conventui isti
bene apostolica auctoritate diceremus, quo feliciorem haberet exitum,
cum magno popularis pietatis incremento. Nihil profecto Nobis antiquius
esse queat, quam ut eiusmodi commemoratione filiorum tuorum animi
vehementius ad Sacratissimum Cor Iesu redamandum excitentur, qui homines
infinita^est caritate complexus eosque plerumque beneficiorum suorum
experitur immemores. Ut igitur, qui coetibus et supphcationibus
istic in quatriduum habendis intererunt, ii renovato spiritu e Conventu
discedant flammamque caritatis inde conceptam proximis iniiciant suis,
apostolica efficiat benedictio, quam tibi, venerabilis frater, iisque, quos
memoravimus, universis, paternae benevolentiae Nostrae testem, peramanter
impertimus.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die xi mensis iunii, anno
MDCCCCXXiii, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI

XIII

AD EMUM P. D. PETRUM TIT. S. LAURENTII IN LUCINA S. R. E. CARD. GASP
ARRI, A SECRETIS STATUS: DE DISSIDIIS COMPONENDIS QUAE PACEM
POPULIS AFFULGERE NONDUM SINUNT.

Signor Cardinale. — Quando nel principio dei Nostro Pontificato, pieni
l'animo d'angoscia per i mah presenti e di timore per i futuri, in un
momento che sembrava decisivo per la tranquillità dell'Europa e la salvezza
della società, Noi le affidammo il mandato di farsi interprete dei

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.