AAS 15 (1923), p. 401
40. Iudex partem, testem aut peritum ad iusiurandum recipiens, eum,
prouti casus ferat, commonefaciat de sanctitate actus et de gravissimo
delicto quod admittunt iurisiurandi violatores, adnotando peculiarem
gravitatem iurisiurandi in subiecta materia et periurii funestissimos
effectus, iuxta ea quae in Decreto adnotantur; item, si pro qualitate
personarum opportunum hoc videatur, moneat de poenis quibus obnoxii
fiunt in foro Ecclesiae qui falsum in iudicio iurati affirmant. Poenas
contra iurisiurandi violatores sunt: a) interdictum personale, si periurus
sit laicus; b) suspensio, si clericus (Can. 1743, § 3).
Has tamen poenas iudex ne ferat inconsulto Ordinario.
41. Examen faciendum est a iudice, cui adsistant oportet defensor
y inculi et notarius ceu actuarius. In examine interrogationes non ab
alio quam a iudice, vel ab eo qui eius locum tenet, faciendae sunt.
Quapropter si a defensore vinculi novae interrogationes testi faciendae
sint, has non testi, sed iudici, vel eius vicem gerenti, proponere debet, ut
eas ipse deferat (Can. 1773, §§ 1-2).
42. Interrogationes proponendae dividuntur in generales et particulares:
priores ordinantur ad exquirendum de generalibus personae
adiunctis, hoc est de nomine, cognomine, origine, aetate, religione,
conditione, domicilio et necessitudine cum partibus in causa; hae semper
et omnibus indistincte sunt deferendae, nisi iudex existimet unam
vel alteram esse in casu particulari omittendam. Posteriores ordinantur
ad veritatem eruendam circa factum inconsummationis et causas dispensandi.
Praeterea a teste semper exquirenda est scientiae causa, nempe
unde, quando et quomodo ea quae asserit, habeat cognita (Can. 1774).
43. § 1. Interrogationes sint breves, non suggestivae, non plura complectentes,
pertinentes ad causam de qua agitur, testis intelligentiae
accommodatae et vulgari sermone expressae (Can. 1775).
§ 2. Partes et testes et periti oretenus responsiones reddant. Ne
praemoneantur de interrogationibus faciendis, nec eis permittatur depositionem
legere, nisi in aliquo casu particulari iudex opportunum censeat
sinere ut pars interrogata aliquod grave documentum legat, quod eius
dicta comprobare vel eius memoriam adiuvare valeat (Can. 1776-1777).
44. § 1. Partis, testis et periti responsio ex continenti redigenda est
scripto ab actuario, non solum quod ad substantiam spectat, sed etiam
quod attinet ad editi testimonii verba (Can. 1778).
§ 2. Si verba referri non possunt, vel quia nimis praecipitanter
prolata, vel quia impropria et inter se non logice connexa, iudex dictabit
responsionem in actis redigendam.
§ S. Actuarius interrogationes iam in scriptis exaratas non referet;