AAS 15 (1923), p. 402

sed responsiones ex ordine designabit eodem numero quo notantur relati va
interrogatoria; interrogationes vero ex officio additas ad verbum referet.
45. Actuarius in actis accurate singulis vicibus adnotet iurisiurandi
praestationem, et generaliter omnia memoria digna, quae forte acciderint
cum examina explentur (Can. 1779).
46. Parti et testi et perito antequam ab auditorio discedant, debent
legi quae actuarius de iis quae viva voce quisque testatus est, scripto redegit,
data eidem parti et testi et perito facultate addendi, supprimendi,
corrigendi, variandi. Cum autem is responderit se nihil amplius habere
quod dicat aut mutet, iterum iusiurandum de veritate dictorum et de
secreto servando emittat (cf. in Appendice, n. XX), et deinde depositioni
subscribere iubeatur, et post eum subscribant iudex, defensor vinculi et
actuarius (Can. 1780, §§ 1-2).
47. § 1. Pars oratrix aut conventa poterit iterum ad examen vocari vel
ad instantiam partis aut defensoris vinculi, vel ex officio a iudice, audito
vinculi defensore; et partes etiam poterunt inter se conferri (vulgo confrontare),
si expediat et omne rixae aut scandali sit remotum periculum.
§ 2. Item testes et periti poterunt, partibus aut defensore vinculi id
postulantibus, vel id statuente iudice ex officio, et audito vinculi defensore,
denuo ad examen vocari, et circa iam attestata, vel circa nova facta
vel quaestiones ex processu emergentes, interrogari (Can. 1772, §§ 2-3).
§ 3. Quoties id expostuletur a partibus, iudicis est suo decreto,
audito vinculi defensore, eiusmodi postulationem reficere vel admittere,
cauto, si admittat, quod potissimum omnis collusionis aut corruptelae
periculum absit (Can. 1781).
§ 4. Cum pars vel testis vel peritus novo examini submittitur, eadem
serventur, congrua congruis referendo, quae de partium et testium examine
infra edicuntur n. 68, § 2, et 69.
48. In conficiendis actis, seu in relatione scriptis redacta de iis
quae fiunt aut decernuntur in sessionibus tribunalis, lingua latina adhibeatur;
citationes vero, iusiurandum a partibus, testibus et peritis praestandum,
interrogationes et responsiones, nec non relationes et vota
peritorum, lingua vernacula exprimi possunt.
49. Documenta, quae lingua latina, italica aut gallica exarata non
sint, latine reddantur ad verbum. Item acta quae lingua latina, italica
aut gallica redacta non sint, in unam ex iis linguis authentice vertantur.
Si ad versionem faciendam interpres foret adhibendus, is a
iudice, audito vinculi defensore, eligatur, eique, sicuti aliis tribunalis
ministris, duplex iusiurandum erit deferendum, nempe de munere fideliter
obeundo et de secreto servando (cf. in Appendice, n. XXÍ).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.