AAS 15 (1923), p. 407
mae manus insufficiens habeatur, nisi aliis argumentis aliunde veritas
evincatur, citandi sunt testes ex officio.
73. Quod si argumentum physicum impotentiam neque probet neque
excludat, aut physicam mulieris integritatem non adesse arguât, sed
non. excludat laesiones potuisse aliunde oriri quam ex naturali matrimonii
usu, tunc expendat iudex an sit locus complemento probationum
aut per testes aut per alia argumenta.
74. Interrogationes his non minus ac aliis testibus faciendae, sunt
a defensore vinculi concinnandae, ac iudici exhibendae modo et ratione
supra determinatis; iudici autem fas est, alias interrogationes ex officio
proponere.
CAPUT XI
De instrumentis
75. Redditas attestationes magis explicant, quatenus res ferat, et
corroborant instrumenta. Haec, alia sunt publica et alia privata. In his
causis inter instrumenta publica potissimum habetur fides authentica
celebrati matrimonii, e paroeciae regestis deprompta, quoties haec in
causae instructione requiratur. His accensentur acta et sententiae tribunalis
civilis, si apud illud de controverso matrimonio aliqua causa
pertractata fuerit. Documenta privata communiter sunt epistolae a coniugibus
inter se vel ad alios datae, et scriptae attestationes in favorem
unius vel alterius partis exaratae.
76. Utriusque generis documenta aliquando partes sponte exhibent,
sed aliquando iudicis erit ex auctoritate sua perquirere, et de iis
partes vel testes in examine interrogare. Si pars aut testis documentum
exhibere recuset, iudex, audito vinculi defensore, vel eo postulante,
decreto suo statuat an et quomodo eiusdem documenti exhibitio facienda
sit (Can. 1824).
77. § 1. Documenta quaecumque fidem non faciunt, nisi constet
esse authentica et genuina.
§ 2. Documentum privatum, uti epistola, etc., probat pro vel contra
suum auctorem, perinde ac attestatio seu confessio extraiudicialis, cuius
pondus ex circumstantiis desumitur, et in genere haec documenta
aestimantur maxime a tempore quo prolata fuerunt, ad normam n. 70.
78. Si documentum alicuius momenti in causa exhibeatur carens
debitis formis pro fide facienda, iudicis erit curare ex officio, aut ad
instantiam defensoris vinculi aut partium, ut quae necessaria sunt compleantur,
ne causa tali adiumento privetur.