AAS 15 (1923), p. 408

CAPUT XII

De indiciis et praesumptionibus

79. § 1. Matrimonium non praesumitur mansisse inconsummatum ;
quare in singulis casibus allegata causa inconsummationis sedulo investiganda
est,
§ 2. Factum vero cohabitationis coniugum praesumptionem iuris
constituit de secuta consummatione (Can. 1015, § 2).
80. Matrimonii inconsummatio ex sequentibus causis impedientibus,
ut plurimum, procedere solet: a) ex defectu veri consensus in matrimonium;
b) ex vi et metu; c) ex aversione et odio in ipso vitae coniugalis
initio exortis inter sponsos; d) ex impotentia, sive absoluta sive
relativa.
81. Externa vitae coniugalis ratio et circumstantiae, ex quibus ad
causam inconsummationis adstruendam argumentan fas est, illud probationis
genus constituunt, quod ex indiciis et praesumptionibus appellatur.
Indicia et praesumptiones sunt levia, gravia et gravissima, pro
minore vel maiore cum inconsummationis causa necessitudine.
82. Facta vero et circumstantiae, quae unam vel alteram ex causis n. 80
recensitis indicant, praesumptionem faciunt in favorem inconsummationis.
83. Iudicis et defensoris vinculi officium erit aptis interrogationibus
e testium ore colligere, cuinam causae inconsummatio tribuenda sit.
Res est magni momenti, cui omni cura adlaborandum est; facta enim
et circumstantiae quae unam alteramve ex praefatis causis indicant
et determinant, probationes iam aliunde collectas valde corroborant.

CAPUT XIII

De inspectione corporali

84. § 1. In causis inconsummationis requiritur uxoris inspectio corporalis,
per peritos facienda, uti infra exponetur, nisi ex adiunctis inutilis
evidenter appareat; quo in casu processus ad exitum erit perducendus
ex morali argumento, adminiculis suffulto, seu aliis probationibus
ad normam n. 64.
§ 2. Viri corporalis inspectio quae, ut plurimum, valde confert ad
tute adstruendum factum inconsummationis, non est praetermittenda
cum inconsummatio tribuatur eius impotentiae absolutae vel relativae,
et aliunde de uxoris physica integritate plena non habeatur probatio.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.