AAS 15 (1923), p. 435

Si balneum adhibitum non fuerit, secunda interrogatio, uti patet,
est omittenda.
Emisso iureiurando de veritate dictorum et de secreto servando,
fit subscriptio.

XXXII

DE VIRI INSPECTIONE

Quatenus viri inspectio requiratur (ad normam Regularum, n. 84,
§ 2), duo medici ex officio deputari debent, qui, praestito duplici iureiurando,
de munere fideliter adimplendo et de secreto servando (ut dictum
est pro obstetrici bus, vel medicis, quoad mulieris inspectionem, mutatis
mutandis), a iudice moneantur ut singuli seorsim inspectionem viri,
servata honestate, perficiant, et perscrutentur ea quae in Regulis,
n. 95, adnotantur.
Expleta inspectione, singuli seorsim relationes scripto consignent et
iudici exhibeant, quae in actis integrae inseruntur, et ex quibus defensor
vinculi suas expromit interrogationes.
Fit autem orale examen singulorum medicorum, in quo, si iudici
videatur, post rursus praestitum iusiurandum de veritate dicenda, et
post interrogationes generales, proponendae sunt quaestiones peculiares,
prout eruuntur ex Instructionibus a S. Sede typis editis, quae supra
memoratae sunt, n. XXX, iuxta casus adiuncta.
In genere prae oculis habendae sunt quae sequuntur, ex Regulis,
cit. n. 95:
1. An medicus licitis quidem et honestis praesidiis usus fuerit?
2. Quaenam argumenta vel indicia repererit, quae virilem potentiam
adstruant, aut potius excludere videantur?
3. An vir aliquo morbo et quonam laboraverit, qui influxum in coniugales
relationes habere potuerit?
4. Utrum eiusmodi morbus iam diu invaluerit, vel sit recens ; naturalis
vel acquisitus; curabilis absque salutis periculo, annon?
Et ad veritatem detegendam iudex, audito defensore vinculi, cuncta
experiatur, ad normam Regularum, et ut adnotatum fuit in examine
peritorum pro mulieris inspectione, congrua congruis referendo.
Demum, post delatum iusiurandum de veritate dictorum et de secreto
servando, sequitur de more subscriptio.

XXXIII

CONCLUSIO INSTRUCTIONIS PROCESSUS

In processu super matrimonio quod contenditur ratum et non consummatum
inter N. et N.,
Interrogatis tum partibus, quae responderunt se nihil aliud habere
quod deducant; tum defensore vinculi, qui declaravit sibi nihil amplius
inquirendum superesse;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.