AAS 15 (1923), p. 436

Perpensis omnibus actis, partium, testium ac peritorum depositionibus,
relationibus et adnexis documentis;
Cum causa, attentis personarum ac rerum adiunctis, satis instructa
sit, Iudex decernit clausam esse instructionem processus, et omnia acta,
in authentico exemplari, una cum voto scripto Itimi ac Revmi Episcopi,
et defensoris vinculi, transmittenda esse ad S. Congregationem de disc.
Sacr.
Ex aedibus..., die...
N., Iudex.
L. © S, N., actuarius.

Votum autem defensoris vinculi, nisi agatur de re evidenti, ne adstipuletur
parti dispensationem postulanti, sed difficultates moveat, quae
tum quoad ordinem processualem, tum quoad quaestionis meritum, refragantur,
quamvis sophisticis argumentationibus non sit indulgendum.

XXXIV

TESTIFICATIO DE AUTHENTICITATE EXEMPLARIS ACTORUM

Facta collatione praesentis actorum exemplaris cum omnibus actis
et documentis originalibus existentibus in archivo huius Tribunalis^
testor ego infrascriptus constare de fideli transcriptione et integritate
eiusdem exemplaris, quod transmittitur ad Sacram Congregationem de
disciplina Sacramentorum.
Datum die...
In fidem, etc.
N., Iudex.
L. ® S. N., actuarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.