AAS 15 (1923), p. 440

mirum, si loco tam periculoso templum Bomani exstruxerunt
deorum maximo, suis legionibus propitiando; cuius quidem,
itemque adiunctae templo mansionis, quae imperatorum missis
perfugium praesidiumque praeberet, vix quicquam hodie reliqui
est. Ita fauces Italiae Satan obsederat; quam sedem cum diu
tenuisset amissamque deinde longo intervallo recepisset, postremo
si ex ea in perpetuum deturbatus est, profecto est Bernardi
merito attribuendum. Nam Saracenos, qui ea loca occuparant,
eademque cum latrociniis et incursionibus infesta haberent, tum
revocata idololatriae impietate polluebant, non est dubitandum
quin ipse inde excedere coëgerit, omnemque ethnici cultus maculam
eluerit. Id quacumque ratione contigit, sine mirabili
quadam virtute non contigit. Sed multo maiorem admirationem
habet id consilium quod subinde iniit cepit que Bernardus.
ÎTeque enim satis habuit Satanae vel simulacrum vel administros
ex eo loco removere - quod item fecit in Alpibus Graiis
ad Columnam Imis, qui est Italiae aditus ex Gallia - verum,
posteaquam in templi minis triumphalem Iesu Christi crucem
sustulerat, voluit ad eam custodiendam adesse electos ipsius
Christi milites, qui quidem, sanctissimo Domini sui praecepto
instituti ad benigne faciendum aliis, simul viatorum securitati
et saluti iam sine ulla [intermissione vigilarent. Itaque in editissimo
orbis terrae loco duplex quoddam christianae caritatis
praesidium stativum, auctore atque agente Bernardo, constitutum
est, nullis quidem laudibus pro dignitate satis celebrandum.
Kam si quis diligenter consideret omnia, cur Bernardo huiusmodi
inceptum, non dicimus temerarium, sed plane humanis
viribus maius videri debuerit, is profecto, videns tamen rem
huic successisse, digitum Dei Me esse non inficiabitur.
Potuerunt quidem fortissimi imperatores ob eam causam
ut rerum potirentur provinciasque Europae fructuosissimas occuparent,
trans istas Alpium fauces innumerabilem armatorum
vim saepe traducere; potuerunt per immensas solitudines altis
nivibus obrutas audacter ingredi, earumque candorem vestigiis
cruentis inficere, nihil curantes quantum mortuorum vel

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.