AAS 15 (1923), p. 473
Causae beatificationis et canonizationis Servae Dei Mariae Pousse-pin,
Fundatricis Instituti Sororum Caritatis a Praesentatione Beatae Mariae
Virginis de Tours, die 27 eisdem mense et anno,
£g A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.
L. © S.
Alexander Verde, Secretarias.
II
SINARUM; SEU TUSCTJLANA
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI MARIAE ASSUMPTAE PAL-
LOTTA, INSTITUTI SORORUM FRANCISCALIUM MISSIONARIARUM MARIAE.
Inter associationes mulierum a legitima auctoritate ecclesiastica approbatas,
quae, praeter communia praecepta, evangelica consilia servanda
suscipiunt, et, sub glorioso nomine, exemplo et patrocinio Beatissimae
Virginis Mariae aliorumque Sanctorum, per subsecivum temporis
cursum, sequuntur Christum Dominum in variis vitae contemplativae
et activae statibus et officiis, et ad suam evangelicam perfectionem
cum salute animarum constanter tendunt, non infimum tenet locum
Franciscale Institutum Sororum, quae Missionariae a Maria nuncupantur
atque spiritu et regula legiferi Patris Francisci omnigena caritatis officia
in locis Missionum apud infideles f er vent er exercent. E Sororibus
huius Instituti hodie conspicua apparet Maria Assumpta Pallotta, de
cuius Causa beatificationis et canonizationis introducenda coram hoc
Sacro Ordine quaestio agitur. Eius ortus, vita, gesta et mors pretiosa,
prouti acta processualia narrant, hic breviter summatimque describuntur.
In oppido Force, dioecesis Montis Alti, ab honestis piisque parentibus
Aloisio Pallotta et Euphrasia Casali, die 20 augusti anni .1878, ortum
duxit Maria Assumpta, postridie baptizata et sacro chrismate linita die
7 iulii anni 1880. Eius mater et avia omnem adhibuerunt curam, ut succresceret
docilis et pia. Sexennis incoepit scholam adire, sed, utpote prima
ex quinque fratribus, non potuit diu studiis incumbere, rebusque domesticis
utilem operam suam libenter dedit. Comis, obediens, modesta et
actuosa, cognatis et notis, omnibus erat cara et iucunda. Duodecim annos
agens ad sacram synaxim, diligenter praeparata, devotissime accessit.