AAS 15 (1923), p. 474
Inde eius fervor pietatis et caritatis in Deum et proximum magis emicuit.
Quotidie enim bis vel ter Sacris adstabat in templo, atque diebus dominicis
in auxilium et sub directione parochi pueros et puellas elementa
Doctrinae christianae docebat. Interim diebus ferialibus, laboribus et officiis
quoque intimis vacans, aliquid emolumenti percipiebat, ut suae suorumque
egestati subveniret, nunquam de sua humili conditione sollicita
nec querens. Saepe invitabat laborum socias et arnicas, sponte faventes,
ad orationem, potissimum Rosarii Marialis, et ad pia colloquia et lectiones
de mysteriis Domini, de virtutibus et beneficiis Beatae Mariae Virginis et
de exemplis Sanctorum, ad hunc etiam finem, ut removeret et praeveniret
scandala, otium pravum et loquacitates vel cantilenas noxias vel
minus decentes. Hisce bonis operibus adiungebat macerationes, poenitentias
et ieiunia, quae triduo per singulas hebdomadas fideliter observabat
quatuor annis postremae suae commorationis in paterna domo:
quibus modis, corpus suum in servitutem redigens, ad perfectiorem vitae
statum amplectendum se disponebat. Casus adversos, suspiciones ac difficultates
per plures menses usque ad vigiliam introitus in religionem ipsa
passa est, sic permittente Deo ut eius constantiam in vocatione religiosa
probaret. Tandem, voti compos effecta, die 5 maii anni 1898, Maria Assumpta
Institutum Sororum Franciscanum Missionariarum a Maria est
ingressa, et, postulatu peracto, vestem religiosam recepit. In domo novitiatus
loci Cryptaeferratae, vulgo Grottaferrata, Tusculanae dioecesis, tyrocinio
laudabiliter expleto, Bomae prima vota emisit, die 8 decembris
anni 1900. Deinde in religiosa domo Fiorentina, ad quam missa fuerat,
vota perpetua die 13 februarii anni 1904 nuncupavit, ibique mansit usque
ad mensem martium eiusdem anni. In tribus illis locis humilis ancilla,
sicut flos subter herbiculas, suavitates odorum suarum virtutum afflavit,
benevolentiam et existimationem Superiorum et Sororum sibi concilians.
Ipsi Superiores, quibus desiderium se in loca missionum conferendi patefecerat,
paulo post annuerunt, eorumque iussu, die 19 martii ipsius anni
1904, navim conscendit, ut regionem Sinensem peteret. Ante discessum
Antistita sic eam allocuta est: « Quam pulcra gratia tibi contingit! Per-
«gisne libenter in eundem locum, ubi Sorores nostrae martyrium subie-
« runt? » Et Maria respondit: « Utique; perinde ac manerem Florentiae,
« si Iesus ita vellet ». Ad missionem Scianti una cum Sororibus designatis
recto itinere pervenit, atque, mense transacto in loco Ce-fu, petiit Tungeul
-keu, ubi permansit usque ad obitum. Illic idem vitae genus gessit
quod in Italia peregerat, officiumque suum sedulo adimplebat, Deo servire
cogitans. Constanter hilaris et numquam turbata, Sorores adiutrices
alliciebat ad Salutationem angelicam secum recitandam vel canen-