AAS 15 (1923), p. 485

ICTIIPOSTOIJGAEIEIÍ

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NICTHEB O YENSIS

ERECTIONIS DIOECESIUM BARRENSIS DE PIRAHY ET CAMPOSINAE

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad supremae Apostolicae Sedis solium, divina disponente clementia,
evecti, inter plurimas gravissimasque curas, quibus undique premimur, eas
potissimum pastorali cordis affectu amplectendas esse putamus, quae ad
animarum christifidelium curam magis in Domino conducere dignoscuntur.
Quo spirituali fidelium suorum bono consuli posset, venerabilis frater
Augustinus Franciscus Bennassi, hodiernus Episcopus Nictheroyensis,
in tres suam dioecesim dividere, ibique duas alias dioeceses erigere necessarium
duxit idque a Nobis suppliciter petiit. Quum eius precibus accessisset
favorabile votum venerabilium fratrum Apostolici Nuntii et
Cardinalis Archiepiscopi Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii, huius Nichteroyensis
Ecclesiae Metropolitam, eas benigne excepimus et, audito voto
venerabilium pariter fratrum S. B. E. Cardinalium Sacrae Congregationis
Consistorialis, ad optatas divisiones et erectiones deveniendum decrevimus.
Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel sua interesse
praesumant, consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine et
facultate quoque utentes in Apostolicis sub plumbo Litteris Ad universas
orbis Ecclesias, diei vigesimae septimae aprilis anni Domini millesimi
octingentesimi nonagesimi secundi, huic Apostolicae Sedi reservata,
a dioecesi Nictheroyensi sequentes parochias distrahimus, nimirum: Barra
do Pirahy, Iguassù, Nova Iguassù, Pavuna, Marapicu, Itaguahy, Bibe-

ACTA, Vol. XV, n. 10. — 1-10-923. 33

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.