AAS 15 (1923), p. 49

ACTA APOSTOLIGAeIeDÌ

COMMENTAEIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

AD PATRIARCHAS^ PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM

ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:

DE SANCTO FRANCISCO SALESIO TERTIO PLENO SAECULO AB EIUS OBITU.

PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BEN RDIGTIONEM

Rerum omnium perturbationem, quae nunc adest, cum
proxime in Encyclicis Litteris consideraremus medendi
gratia, vidimus in ipsis hominum animis inhaerere malum,
eiusque sanationem tum demum sperari posse si Iesu Christi
medica per Ecclesiam sanctam manus invocetur. Etenim
haec tanta cohibemda est intemperantia cupiditatum, quae,
bellorum litiumque causa princeps, sicut communem vitae
consuetudinem, ita nationum commercia pervertit; deducendae
simul a fluxis caducisque bonis mentes singulorum, atque
ad sempiterna et immortalia, quorum incredibilis incuria
plerisque imcessit, convertendae. Cum autem singuli fere
officium sancte servare instituerint, eo ipso melius erit humanae
societati. Atqui huc omne spectat cum magisterium
tum ministerium Ecclesiae catholicae, ut homines et tradi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.