AAS 15 (1923), p. 58
narent, eorum errores deliberavit per Schedas convincere in
sermonum intervallis a se exaratas, quarum exscripta exemplaria,
de manu in manum tradita, inter haereticos quoque
insinuar en tur. Quae paginarum confectio gradatim conquiert
tum denique cum incolae sacris contionibus frequentissimi
interesse coeperunt ; schedae autem manu ipsius Sancti
Doctoris scriptae et post eius obitum dissipatae, multo
post in volumen collectae sunt et decessori Nostro Alexandro
VII oblatae; cui postea contigit, ut eundem! cum in beatorum
tum in sanctorum caelitum numerum, iudicio rite absoluto,
referret. Iamvero in hisce Controversiis sanctus Doctor,
quamquam concertatoriam quasi supellectilem superiorum
aetatum-commodissime adhibet, est tamen semper in
disputando suus; $c, primum omnium!, illud confirmat, auctoritatem
in Ecclesia Christi ne cogitari quidem posse nisi
legitimo mandato tributam, quo haeretici sacrorum administri
prorsus careant ; tum eonvictis eorum de Ecclesia natura
erroribus, proprias verae Ecclesiae notas definit, easque demonstrat
in catholica quidem Ecclesia reperiri, contra, in reformata
desiderari. Deinde Regulas fidei diligenter explanat,
et eas violari ab haereticis, apud nos autem sancte custodiri
ostendit ; peculiares denique tractatus adiicit, e quibus tamen
solae exstant de Sacramentis et de Purgatorio disputationes.
Mirabile est autem quam copioso doctrinae apparatu
et quam sapienter instructa tamquam) acie argumientorum
noster adversarios adoriatur, eorumque mendacia et falladas,
ironia etiam dissimulantiaque felicissime usus, patefaciat.
Cuius si aliquando verba videntur veheméntiora, ex iis
tamen eminet, ut ipsimet fatebantur adversam, omnis disputationis
eius moderatrix, vis caritatis ; nam vel quando
errantibus filiis eorum a catholica fide defectionem exprobrat,
non alio eum spectare apparet, nisi ut viam sibi muniat
ad eorum reditum enixe implorandum. Sed enim vel in controversiarum
libro eandem animi effusionem reperire licet
eundemque illum spiritum, quo redundant opera ad f o ven-