AAS 15 (1923), p. 59
dam pietatem ab eo confecta; oratio autem tam elegans, tami
urbana, tam bene ad persuadendum composita, ut ipsi haeresis,
administri asseclas suos soliti essent admonere, ne Genevensis
missionalis blandimentis allici se et capi paterentur.
Itaque, Venerabiles Fratres, cum de Francisci Salesii rebus
gestis et scriptis aliquid delibaverimus, reliquum est ut
vos cohortentur ad saecularem eius memoriam in singulis
vestris dioecesibus salubriter celebrandam. Neque enim velimus
eiusmodi sollemnia sterili quadam praeteritarum rerum
commemoratione absolvi, aut paucos ad dies contrahi;
quin cupimus, ut hoc vertente anno ad diem usque octavum
et vicesimum mensis Decembris, quo die is ad caelestia
evolavit, quam accuratissime poterit, de virtutibus et
praeceptis Sancti Doctoris fideles edocendos curetis. Vestrum
igitur in primis erit, haec verba Nostra ad clerum
populumque vobis concreditum perferre, atque illustrare diligenter.
Illud enim praecipue Nobis in optatis est, ut fideles
ad sanctitatis uniuscuiusque propriae colendae officium
revocetis, cum nimis multi sint qui vel nunquam de vita alterna
recogitent vel salutem animae suae prorsus neglegant
- Alii enim, operosis negotiis implicati, nihil curant nisi
de pecunia congerenda, dum animus misere esurit; alii vero,
voluptatibus dediti, sic se abiiciunt in terram, ut gustatus
earum rerum, quae supra sensus sunt, obtundatur in iis
atque hebescat ; alii denique ad tractandam accedunt rem
publicam, de civitate quidem solliciti, at sui ipsorum immemores.
Quare vos, instituto Salesii, efficite, Venerabiles Fratres,
ut populus intellegat, vitae sanctimoniam haud esse
singulare beneficium, quod aliquibus concedatur, ceteris
posthabitis, sed communem omnium sortem et commune officium
; virtutum vero adeptionem, etsi in labore posita est
- qui labor voluptate animi solaciisque omne genus compensatur
- esse tamen unicuique parabilem divinae gratiae