AAS 15 (1923), p. 605

AGTAJlPÄJCAOEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

SACRUM CONSISTORIUM

i

Die 20 decembris 1923, feria v, in Palatio Apostolico Vaticano habitum
est Consistorium, secretum, cuius acta ex ordine referuntur.

I. - ALLOCUTIO SSMI DOMINI NOSTRI
CREATIO ET PUBLICATIO S. R. E. CARDINALIUM

VENERABILES FRATRES

Ex quo proximum huius clarissimi Ordinis conventum habuimus
usque ad hodiernum diem, nonnulli de vestro numero desiderati
sunt, quorum quidem amissio ac praecipue Ioannis Solde
viia y Romero, Cardinalis Archiepiscopi Caesaraugustani, atrox
nefariusque intentus magnum Nobis bonisque omnibus maerorem
luctumque sane fecit; quos quamquam sperare licet, iam beatos
apud Deum, pietatis nostrae non egere suffragiis, tamen postulat
fraterna caritas, ut eosdem divinae benignitati commendare
ne cessemus. Antea vero quam amplissimum Collegium vestrum
suppleamus, placet, sollemni more institutoque, paucis, Venerabiles
Fratres, de maioribus Ecclesiae negotiis vos tenere.
Ac primum res populorum vel externas vel domesticas, quod
ad pacem attinet, quarum causa Nos sollicitari saepe diximus,

ACTA, Vol. XV, n. 13. — 31-12-923. ii.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.