AAS 16 (1924), p. 100

adprobationem obtinere debet. Hinc usuvenit, ut moniales in principio
cuiuslibet anni in libro apposito recenseant eos omnes, quorum opera,
ut plurimum, in monasterio, vel in horto, vel in officinis intra septa monasterii
sitis, durante anno, occurret (medicos, aut alios ad infirmarum curationem
necessarios, operarios pro horto, pro cella vinaria, pro stabulis
opifices et alias huiusmodi personas); quem librum Ordinario pro illa
habituali adprobatione obtinenda subscribendum praesentent. Si vero "in
aliquo casu extraordinario necessitas monasterii ingrediendi urgeat, nec
tempus suppetat adprobationem ab Ordinario petendi, haec adprobatio
iure praesumitur, id est ipsa lex hanc praesumptionem ratam habet.
f) Antistitae autem iniungitur in omnibus casibus debitas adhibere
cautelas. Quae quidem cautelae in hoc consistunt quod personae ingredientes,
ex assumptis certis informationibus, sint optimae famae ac moribus
praestantes, a duabus monialibus, ex gravioribus, ad locum, ubi eorum
opera requiritur, comitentur, nec ulli moniali permittatur huiusmodi personas
alioqui praeter eas, quae cum illis de eorum officiis agere debent.
IV. Claves clausurae diu noctuque semper sint apud antistitam, quae
illas tradet monialibus designatis, quoties opus fuerit.
Quod si antistita vel quaelibet alia, personam quamcumque sine legitima
licentia in monasterium introduceret, vel solum admitteret, non
tantum graviter peccaret, sed etiam ipso facto excommunicationem Sedi
Apostolicae simpliciter reservatam incurreret (can. 2342, I ).o
Adspirantes ad habitum religiosum clausuram ingrediuntur de licentia
Ordinarii. Puellas tamen educationis causa vel alia etiam pia causa in
monasterium admittere, absque Sanctae Sedis licentia, non licet.
V. In collocutorio, quo moniales, intra limites a Constitutionibus uniuscuiusque
religionis praescriptos, externas personas recipere possunt, duae
debent esse crates, inter se spatio circiter viginti centimetrorum distantes
atque muro infixae, ita ut aperiri nequeant. Si Constitutiones id permittant,
in collocutorio etiam rota esse potest. Quo vero ad cetera omnia
quae collocutorium respiciunt, praecipue circa continuam vigilantiam de
iis quae ibi fiunt aut dicuntur, Constitutiones uniuscuiusque monasterii
exacte observentur.
VI. Clausura monialium, etsi regularibus subiectarum quoad eius accuratam
observantiam, sub vigilantia est Ordinarii loci, qui potest delinquentes
contra eam, regularibus viris non exceptis, poenis quoque ac
censuris corrigere post delictum et coercere ne eam violent. Etiam superiori
regulari custodia clausurae monialium sibi subiectarum commissa
est, qui moniales aut alios suos subditos, si quid hac in re deliquerint,
poenis quoque punire potest (can. 603).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.