AAS 16 (1924), p. 150

cturas apostolicas de Matadi et de Kwango, necnon ad vicariatimi apostolicum
Leopoldopolitanum pertinentibus, unitas quaedam spiritualis
regiminis constituatur, opportunum visum est praedicta territoria sub
iurisdictione unius tantum Ordinarii ponere. Collatis itaque consiliis cum
W. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
omnibusque rei momentis attento ac sedulo studio perpensis, motu
proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, territoria
de Kinshasa et de N dolo a respectivis apostolicis praefecturis de Matadi
ac de Kwango dismembramus eademque vicariatui apostolico Leopoldopolitano
adnectenda esse statuimus. Praecipimus idcirco ut idem vicariatus
apostolicus Eeopoldopolitanus sequentibus exinde finibus constituatur,
nempe: ad meridiem quadam linea quae a fontibus fluminis Mlinza
incipiens ad km. 375 viae ferreae pertingit; ad orientem via ferrea et a
cursu fluminis M f una; ad septentrionem flumine Congo (Stanley Pool).
Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam
,secus, super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Volumus
autem ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate
constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae praesentibus
ipsis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxix
ianuarii anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASP ARRI, a Secretis Status.

III

DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE CANTON, EFFOR-

MATUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE KONG—MOON, IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut, aucto Pastorum numero, uberior!
christiani gregis bono consulto foret, opportunum visum est consilium
vicariatum apostolicum de Canton, quamvis postremis hisce temporibus*

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.