AAS 16 (1924), p. 151

ad' alias missiones noviter erigendas variis territoriis imminutum, ulterius
dividere ; atque ad hunc finem, illuc mittere statutum est sodales e
Societate de MaryJcnoll, qui ad experimentum ibi missionariorum munus
exercerent. Nunc autem, audito atque annuente venerabili fratre Antonio
Fourquet supradicti vicariatus apostolici de Canton Ordinario, ac praehabito
favorabili voto venerabilis fratris Celsi Costantini, Archiepiscopi
titularis Theodosiensis, Apostolici apud Sinenses Delegati, propositum
nuper fuit ut idem apostolicus vicariatus de Canton iterum dividatur,
novaque erigatur missio independens, curis Missionariorum de Maryknoll
committenda. Supremo igitur animarum bono consulere cupientes, adiunctis
omnibus rite perpensis ac diligenti examini subiectis una cum W. FF. NN.
S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec quae
infrascripta sunt statuenda existimavimus. Nimirum, motu proprio atque
ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, praesentium tenore, a vicariatu apostolico de
Canton seiungimus territorium, quod limitatur ad orientem a dioecesi
Macaonensi et a vicariatu apostolico de Canton, ad meridiem a mari
Sinensi, ad occidentem a vicariatu apostolico de Kuang-tong occidentali
et Hai-nan, et ad septentrionem a vicariatu apostolico de Kuam-si,
quodque complectitur praefecturas civiles de Saining, Loting, Wanfau,
Yeung-lcong, Sinyi, Timpale, Maoming, Sanning, Tehek-Tcai et Sanwui,
comprehensa etiam insula de Sancian. Hoc autem territorium, sic a vicariatu
apostolico de Canton dismembratimi sive separatum, eadem Nostra
auctoritate, erigimus in apostolicam praefecturam cui nomen erit praefectura
apostolica de Kong-Moon, eamque sodalibus Societatis pro missionibus
exteris de Maryknoll committimus.
Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus Apostolicis constitutionibus et ordinationibus
ceterisque, etiam specifica et individua mentione dignis, in
contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxxi
mensis ianuarii, anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.