AAS 16 (1924), p. 153

Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, templum
Beatae Mariae Virgini sub titulo Consolatrieis afflictorum sacrum, de
Verdelais vulgo nuncupatum, intra fines positum archidioecesis Burdigalensis,
titulo ac dignitate Basilicae minoris condecoramus, cum omnibus
privilegiis atque honoribus quae Basilicis minoribus Almae huius
Urbis de iure competunt.
Haec concedimus, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
i mensis februarii, anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

ERIGITUR IN CONGO BELGICO PRAEFECTURA APOSTOLICA DE THSUAPA E

DISMEMBRATIONE VICARIATUS APOSTOLICI NOVAE ANTUERPIAE.

PIUS PP. XI

Ad futuram, rei memoriam. — In apostolico vicariatu Novae Antuerpiae,
in Congo Belgico, ut uberes salutis fructus iam suscepti feliciter
in posterum amplificentur, augeantur, opportunum visum est consilium
ab eodem apostolico vicariatu partem septentrionalem districtus Aequatoris,
in alveo, de Thsuapa sitam, seiungere ad novam in eodem territorii
tractu missionem erigendam. Collatis itaque consiliis cum VV. FF. NN.
•S. B. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, motu proprio
atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, a vicariatu
.apostolico Novae Antuerpiae territorium de Thsuapa separamus sive
dismembramus, atque inde novam praefecturam apostolicam effingimus
et constituimus, sequentibus finibus circumscriptam, nempe: ad septentrionem,
flumine Kelembo divortiisque aquarum alvei ripae de Thsuapa;
ad orientem, limitibus districtus Aequatoris ; ad meridiem, limitibus districtus
Aequatoris et fluminibus de Salonya, de Busiri et de RuM; ad

ACTA, Vol. XVI, n. 4. — 1-4-924. 11

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.