AAS 16 (1924), p. 154
occidentem, flumine Congo. Huic autem novae praefecturae apostolicae de
Thsuapa nomen facimus, eamdemque curis committimus sodalium Instituti
Missionariorum a Sacro Corde Iesu Provinciae Belgicae.
Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus Apostolicis constitutionibus
et ordinationibus ceterisque, etiam specifica et individua mentione
dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi
mensis februarii, anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri secundo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
VI
INDULGENTIAE, PRIVILEGIA, INDULTA ET DISPENSATIONES CONCEDUNTUR
IIS QUI CONVENTIBUS EUCHARISTICIS CELEBRANDIS INTERSINT VEL
OPERAM NAVENT.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Quod ad Conventus Eucharisticus
celebrandos christifideles excitavit nobihssimum consilium, circiter quadraginta
quinque ante annos exortum est in Gallia, studio praecipue
cuiusdam piae humilis que virginis cui fuit nomen Tamisier, nec non moribus,
pietate atque ingenio conspicui presbyteri Gastonis Ludovici de Ségur
antistitis urbani, et viri catholicis sensibus spectatissimi Philiberti Vrau;
qui omnes ab Operis incunabulis simul cum aliquibus aliis « bona voluntate
hominibus » strenue laborarunt ut ad Christo Iesu sub Eucharisticis velis
latenti fidelium animos arctius obstringendos Conventuum eorundem series
inciperet. Primo vero huiusmodi conventui, indicto iam pro quadam
Belgii civitate et postea variis de causis Insulensi in urbe, tunc dioecesis
Cameracensis intra fines, a die vicesimo octavo ad tricesimum mensis
iunii, anno MDCCCLXXIX habito, Litteris suis Decessor Noster Leo PP. XIII
bene dixit; et re vera Conventus eiusdem exitus non modo omnium exspectationi
respondit, sed etiam Operis utilitatem ad homines reducendos
ad Deum ita liquido comprobavit, ut comitatus permanentis pro Con-