AAS 16 (1924), p. 180
DE DISCIPLINAE BIBLICAE MAGISTERIIS
PIUS PP. XI
Bibliorum scientiam quanti Ecclesia Dei perpetuo fecerit, vel
scripta testantur, a christianae religionis primordiis usque adhuc,
ad fidem docendam tuendamque edita. Libris enim sacris; altero
divinae revelationis fonte, haud secus ac traditis sine scripto
doctrinis, quicquid de Deo, de Christo hominum Redemptore, de
nativa Ecclesiae constitutione deque morum disciplina scimus,
innititur id omne ac fulcitur. Quamobrem rei biblicae studia tanto
plus viguerunt, quanto oportuit acrius aut veritatem inlustrare
aut errores inimice infesteque in Christi divinitatem inque Ecclesiam
prolatos refellere; acatholicis autem et rationalistis eo usque
temeritatis audaciaeque progressis, ut ipsam Scripturae Sanctae
auctoritatem atque ab errore immunitatem appeterent, iam nostris
necesse fuit, magna sanae eruditionis copia instructis, in certamen
descenderé, ut divinum Caelestis Sapientiae donum a falsae scientiae
commentis defenderent. In qua quidem palaestra si omnes ex
utroque clero alumni, per sacrorum studiorum cursum, graviter
institui atque exerceri debent, at plenissimam tamen incorruptamque
rei biblicae cognitionem ii percipiant oportet, qui ad eiusmodi
disciplinam aut in Seminariis studiorumve Universitatibus tradendam
aut scripto tractandam peculiari quadam ingenii sui propensione
aitici et reservari videantur: qui si tantulum ab Ecclesiae
sensu aberrarint, iam apud plures alios integritas fidei in periculum
discrimenque vocabitur. Rei huiusce momenta cum proximi
decessores Nostri provido intentoque animo pondérassent, Commissione,
ut aiunt, Purpuratorum Patrum et Instituto item Biblico
conditis, datisque haud semel, ut Sacrae Scripturae studia
proveherent, ad universos etiam catholici orbis Antistites, Litteris,
inter alia id quoque edixerunt, magistros eius disciplinae esse
caute prudenterque deligendos, et alumnos optimae spei, qui
nati apti ad Bibliorum studia viderentur, ad promerenda etiam