AAS 16 (1924), p. 181
huius disciplinae insignia excitari adiuvarique debere, quibus aliquando
divinarum Litterarum magisteria committerentur. Quae
quidem hortamenta et iussa sapientissimorum Pontificum magno
sane emolumento fuere; verumtamen ut eadem, additis per Nos
praescriptis atque incitamentis, quae temporum condicio postulat,
uberiores solidioresque afferant utilitates, placet haec, quae sequuntur,
auctoritate Nostra decernere:
I. Gradus academici, apud Commissionem Biblicam vel Institutum
Biblicum, facto scientiae periculo, impetrati, eadem pariant
iura eosdemque canonicos effectus, ac gradus in sacra theologia
vel in iure canonico a quibusvis Pontificiis Athenaeis et Catholicis
Institutis conlati.
II. Beneficium, in quo canonice insit onus Sacrae Scripturae
populo explanandae, ulli ne conferatur, nisi, praeter alia, sit is
licentia aut laurea in re biblica potitus.
III. Nullus item Sacrarum Litterarum disciplinae in Seminariis
tradendae doctor esto, nisi, confecto peculiari eiusdem disciplinae
curriculo, gradus academicos apud Commissionem Biblicam
vel Institutum Biblicum adeptus legitime sit. Volumus autem ut
baccalaurei titulus iis ab Instituto Biblico tributus, qui ibidem
primum alterumque curriculi annum - graviores nempe doctrinas
percipiendo - peregerint, satis sit cum ad rem biblicam docendam,
tum ad beneficium, de quo n. II, assequendum, incolumi tamen
iure eos anteferendi qui licentia laureave aucti sint.
IV. Summi Ordinum regularium Sodalitatumque religiosarum
moderatores id velle Nos sciant, ut quos ex alumnis suis, aut
Eomae aut alibi sacrarum disciplinarum curriculum agentibus,
ad divinarum Litterarum studia aptiores deprehenderint, si non
omnes at saltem eorum aliquem, post exactum theologiae cursum,
Scholas Instituti Biblici frequentare iubeant.
V. Id ipsum catholici orbis Episcopis sanctum ac sollemne
esto, qui, praeterea, rem Nobis pergratam facturi sunt, si annuam
pecuniam constituerint, constituendamve aliorum liberalitate
curarint, uni vel pluribus e sua cuiusque dioecesi sacerdotibus
Eomae alendis, ea de causa, ut Instituti Biblici scholas celebrent