AAS 16 (1924), p. 217
Assumptae dicatam, ad cathedralis gradum et dignitatem pariter evehimus
et extollimus, servata ipsi ecclesiae eadem, quam hucusque obtinet,
parochialitate. Cathedrali vero Ecclesiae eiusque pro tempore Episcopis
tribuimus honores, insignia, favores, iura ac privilegia, quibus aliae cathedrales
Ecclesiae earumque Antistites in America Latina iure communi,
vel legitima consuetudine,- pollent ac fruuntur. Ipsam cathedralem Ecclesiam
suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae OlindensisEecifensis,
eiusque pro tempore Episcopos iuri metropolitico eiusdem
Archiepiscopi Olindensis-Eecifensis subiicimus; reservata tamen Apostolicae
Sedi facultate libere novam decernendi Petrolinae dioeceseos dismembrationem,
quoties id in Domino expedire visum fuerit.
Quum autem temporum adiuncta prohibeant quominus in hac dioecesi
Canonicorum Capitulum modo instituatur, iubemus ut, loco Canonicorum,
dioecesani Consultores eligantur, ad normam can. 423 et seqq.
Codicis iuris canonici.
Mandamus insuper ut, quamprimum fieri poterit, saltem parvum Seminarium
dioecesanum, iuxta Codicis dispositiones et regulas a Sacra Congregatione
de Seminariis traditas, erigatur, atque ut dioeceseos sumptibus
duo delecti iuvenes, aut saltem modo unus, in Pontificium Collegium Pium
Latinum Americanum de Urbe, non intermissa vice, mittantur, ut, sub
fere oculos Eomani Pontificis, sacrae theologiae aliisque ecclesiasticis
disciplinis intendant.
Quod autem attinet ad huius novae Ecclesiae administrationem et
regimen; ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem;
ad clericorum, et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda
iubemus quae sacri canones decernunt. Quod vero ad clerum praecipue
spectat, statuimus ut statim ac dioeceseos erectio facta fuerit, eo ipso
sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio legitime
exstant.
Pesqueirensis Ordinarii erit omnia documenta et acta, quae modo
erectam Ecclesiam respiciunt, quamprimum fieri poterit, ipsius Ecclesiae
Cancellariae tradere, ut in eius archivo adserventur.
Episcopalem autem mensam constituent Curiae emolumenta et ceterae
oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum nova dioecesis erecta
est, praeberi solent, praeter ea quae iam ad hoc sunt collecta.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet cuius interest, vel sua interesse praesumant, auditi non
fuerint, ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio