AAS 16 (1924), p. 218

substantiali, etiam inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in controversiam
vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
Nostrae plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere; atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si secus super his a
quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore, volumus et decernimus.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Henricum Gasparri, Archiepiscopum titularem Sebastensem, in Brasiliana
Republica Apostolicum Nuntium, ei propterea tribuentes necessarias
et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere eidem imposito
ad Sacram Congregationem Consistorialem, infra sex menses a praesentibus
Litteris datis computandos, authenticum exemplar mittendi
exsecutionis peractae.
Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen ahcuius Notam publici subscriptis ac sigillo ahcuius in ecclesiastica
dignitate constituti munitis, eadem adhibeatur fides, quae hisce
litteris adhiberetur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque
contrariis quibuscumque.
Nemini autem quae hisce litteris Nostris dismembrationis, erectionis,
evectionis, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae statuta sunt, impugnare,
vel eisdem contraire liceat; si quis tamen hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli,
Apostolorum Eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo tertio, die trigesima mensis novembris, Pontificatus
Nostri secundo.

O. CARD. CAGIANO, © C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,
S. B. E. Cancellarius. S. Congreg. Consistorialis Secretarius.

Iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.
Loco h& plumbi.

Reg. in Cane. Ap., vol. XXIX, n. 30.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.