AAS 16 (1924), p. 36

cum opportunum visum sit consilium, nimis amplum de Hupé orientali
apostolicum vicariatum in plures missiones dividere sive dismembrare,
Nos, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum VV.
FF. NN. S. E. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
hanc separationem apostolica Nostra auctoritate sanciendam existimavimus,
ut pro christiani nominis incremento illas ad regiones mittantur
alii missionarii, sive Ordinis Minorum ex provinciis religiosis Statuum
Foederatorum Americae septentrionalis, sive Societatis Hibernensis a
Sancto Columbano pro missionibus ad Sinenses. Quae cum ita sint, cum
venerabiles fratres Celsus Costantini, Archiepiscopus titulo Theodosiensis,
Delegatus Apostolicus in Sinis, et Gratianus Gennaro, Episcopus titularis
Hierichuntinus, eiusdem vicariatus de Hupé orientali hodiernus Vicarius
Apostolicus, de communi consensu proposuerint ut tres novae ibidem
praefecturae apostolicae erigerentur; Nos, supremo animarum bono consulere
cupientes atque ipsorum Praesulum votis concedentes, haec, quae
infra scripta sunt, statuimus et mandamus. Nimirum, motu proprio et
matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium vi, a vicariatu apostolico de Hupé orientali in
Sinis haec territoria seiungimus ac dimembramus: I. Territorium quod
complectitur subpraefecturas civiles de Hanyang, Mienyang, Tsienkiang,
Tienmen, Kingshan et Anlu, necnon partem subpraefecturae civilis de
Hanchwan inter flumina Han et Yangtzehiang positam; idemque territorium
sic separatum erigimus in praefecturam apostolicam cum nomine
praefecturae apostolicae de Hanyang, quam Societati Hibernensi a Sancto
Columbano pro missionibus ad Sinenses committimus. - II. Territorium
quod comprehendit subpraefecturas civiles de Wuchang, Sienning, Tungsiian,
Woeheng, Tayeh et Hingkwo; illudque territorium in praefecturam
apostolicam erigimus, cui nomen sit praefectura apostolica de Wuchang,
quam concreditam volumus curis provinciarum Ordinis Fratrum Minorum
e Statibus Foederatis Americae septentrionalis. - III. Insuper ab
eodem vicariatu seiungimus territorium complectens subpraefecturas
civiles de Puelli, Kiayü, Tsungyang et Tungcheng, idemque territorium
erigimus in praefecturam apostolicam cui nomen sit praefectura apostolica
de Fuchi; eandemque praefecturam clero saeculari indigenae concredimus
administrandam. Decernimus denique ut vicariatus apostolicus de Hupé
orientali, supra numeratis territoriis imminutus, exinde ab urbe principe
vicariatus apostolicus de Hanlc^w appelletur.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.