AAS 16 (1924), p. 35

erigatur, Nos, collatis consiliis cum W. FF. NN. S. E. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque perspectis rerum
adiunctis, haec, quae infrascripta sunt, decernenda existimavimus. Nimirum,
ut aptius prospiciatur christiani nominis propagationi in evangelizandis
praesertim aborigenis, motu proprio atque ex certa scientia et
matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium vi, e finitimo vicariatu apostolico Natalensi quatuor
districtus, nempe Mtunzini, Eshowe, NJcanshala et Ugutu, distrahimus
sive separamus, eosdemque dictae praefecturae seu missioni de Zululand
addimus. Eandem autem de Zululand praefecturam apostolicam, a novis
limitibus de quibus supra constitutam, in vicariatum apostolicum erigimus
illique nomen facimus de Eshowe.
Haec volumus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant sive
spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri,
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Nostra et Cancellariae
Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Apostolicis
constitutionibus et ordinationibus ceterisque, etiam specifica et individua
mentione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi
decembris, anno MDCCCCXXIH, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASP ARRI, a Secretis Status.

III

DISMEMBRATO TERRITORIO VICARIATUS APOSTOLICI DE HUPÉ ORIENTALI,

EXINDE « DE HANKOW » APPELLANDI, TRES PRAEFECTURAE APOSTOLICAE

«DE HAN YANG », «DE WUCHANG » ET «DE PUCHI », IN SINIS ERI-

GUNTUR.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quo christiani gregis bono atque incolumitati
satius consultum sit, Romanorum Pontificum decessorum Nostrorum
vestigiis insistentes, longinquis in missionibus Pastorum numerum
augere maturamus, qui commissis ipsorum curis ovibus advigilent sedulo
studio easque ad secura salutis pascua adducere satagant. Iamvero,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.