AAS 16 (1924), p. 96

Facta autem de praedictis relatione Ssmo Domino Nostro Pio divina
Providentia Pp. XI, in audientia habita ab infrascripto P. Secretario,
die 5 decembris eiusdem anni, Sanctitas Sua resolutionem Emorum
Patrum in omnibus approbare et confirmare dignata est, et publici iuris
fieri mandavit.
Datum Romae, ex Secretaria Sacrae Congregationis de Religiosis, die
prima februarii 1924.

O. CARD. LAURENTI, Praefectus.
L. © S. .

Maurus M. Serafini, Ab. O. S. B., Secretarius.

II
INSTRUCTIO
DE CLAUSURA MONIALIUM VOTORUM SOLEMNIUM

Nuper edito ab hac Sacra Congregatione decreto « circa moniales in
Gallia et in Belgio », sub die 23 iunii 1923, quamplura monasteria ex
illis regionibus alacriter egerunt de obtinenda facultate qua moniales
eorumdem ad vota solemnia profitenda admitterentur; et enixe postularunt,
ut de Clausurae Papalis lege, quae talem concessionem consequitur,
rite ab hac Sacra Congregatione instruerentur.
Considerans vero eadem Sacra Congregatio, legem clausurae in Codicem
iuris canonici receptam ex veteri iure esse depromptam; eamque a
S. Pii V tempore servatam, quamplurimis Sacrarum Congregationum
responsis communitam, et Doctorum elucubrationibus illustratam fuisse,
opportunum iudicavit ut Instructio promulgaretur, quae veluti norma
pro universis monialium monasteriis, in quibus vota solemnia emittuntur,
esse queat.
Re igitur mature perpensa, Sacra Congregatio, ea quae sequuntur,
circa legem Clausurae Papalis, servanda decrevit:
I. Moniales, vi suae professionis et legis ecclesiasticae, contrahunt obligationem:

a) semper manendi intra septa sui cuiusque monasterii, ita ut, sine
speciali Sanctae Sedis indulto, inde exire non liceat, salvis casibus de
quibus infra (can. 601);
b) nec admittendi intra eadem septa quamcumque personam cuiusvis
generis, conditionis, sexus, aetatis, sine licentia Sanctae Sedis, nisi persona
sit a iure excepta, ut infra (can. 600).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.