AAS 17 (1925), p. 129

sunt, nemo non videt, consecrata ipsorum gloria auctaque populi fiducia,
quanto copiosiora per tales deprecatores ac caelestes patronos beneficia
christifideles posthac impetraturi sint. Non una igitur de causa avet Beatissimus
Pater tres illos confessores totidemque illas virgines in sanctorum
caelitum numerum referre.
«Verum'in re gravissima, quae cum infallibili Romani Pontificis magisterio
tam arcte coniungitur, se a iudicio ultimo ferendo usque adeo
abstinebit, donec in Consistorio, ut aiunt, semipublico Purpuratos Patres
itemque omnes, quotquot in Urbem haud multo post conventuri sunt, Patriarchas,
Archiepiscopos atque Episcopos de more sententiam rogaverit:
quo interim temporis intervallo ut Sibi a Spiritu Paraclito optata impetrent
lumina, fideles hortatur universos. Haec habui quae, Sanctissimi Domini
Nostri iussu ac nomine, ad orationes vestras responderem ».

CONSTITUTIO APOSTOLICA

L ANC ASTE RIENSIS

ERECTIONIS DIOECESIS

PIUSEPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Universalis Ecclesiae sollicitudo Romanis Pontificibus concredita, illos
admonet ut novas in orbe catholico dioeceses constituant, quoties id in
maiorem Dominici gregis utilitatem cedere videatur.
Cum igitur ad incrementum religionis et ad maius animarum bonum,
opportunum et necessarium visum sit ut Liverpolitana archidioecesis in
Anglia in duas partes divideretur, novaque ex altera parte et distincta
dioecesis efformaretur, Nos, de consulto dilectorum filiorum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis Consistorialis Patrum, auditis
quoque iis ad quos pertinet, ac suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit,
vel sua interesse praesumant, consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine,
partem septemtrionalem memoratae archidioecesis Liverpolitanae
distrahimus ac separamus et in propriam et distinctam dioecesim
constituimus, cui addimus insuper duos comitatus, idest Westmorland
et Cumberland, qui hucusque ad dioeceses Hagulstadensem et Novoeastrensem
pertinuerunt.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.