AAS 17 (1925), p. 155

quum ab asceterio Avenionensi S. Catharinae, Ordinis Oisterciensis, depulsae
fuerint, Ursulinarum coenobium petierunt, unaque cum illis commune
perpessae sunt extremum supplicium.
Equidem, harum duarum et triginta venerabilium Dei Famularum
passio una cum omnibus suis circumstantiis temporis, loci ac personarum,
prout revera accidit atque fideliter graphiceque iudicialibus descripta est
in actis, et in qua materiale situm est martyrium, eisdem, adhibitis normis,
de quibus supra incidit mentio, ipsa nimirum passio, quadam tamquam
admota face, novo coruscavit splendore eique magni ponderis magnique
momenti facta fuit accessio. Comperta enim et explorata in conspectum
quoque se prodidit causa, qua ad capitis poenam infligendam motus est
tyrannus seu persecutor, et qua singulae duae et triginta venerabiles Dei
Ancillae motae fuerunt ad supremum subeundum supplicium; eaque ex
causa demonstratio emersit formalis martyrii, quemadmodum accommodate
graviterque monebat vetustissima illa et celebrata sententia, quam passim
usurpant Theologi, cum de christiano martyrio eis data opera edisserere
contingit; videlicet Märtyrern non fieri poena, sed causa.
Hac via et ratione, suoque perite industrieque perfungente munere
causae Patrono, plana satis et expedita disceptatio processit. Apte siquidem
sciteque eoncinnatae, sed leves paucaeque numero in Congregatione
antepraeparatoria propositae fuerunt Animadversiones, eaeque, itinere progrediente,
pauciores effectae, omnem vim suam amittere visae sunt in
Congregatione praeparatoria, donec nullae quasi superfuerunt in Congregatione
generali, quae, die decima proxime praeteriti mensis februarii, coram
Sanctissimo Domino nostro Pio Papa XI coacta fuit. In qua a Reverendissimo
Cardinali, Vincentio Vannutelli, causae Relatore, sequens ad discutiendum
propositum est Dubium: An constet de martyrio et causa martyrii,
signis seu miraculis, in casu et ad effectum, de quo agitur? Reverendissimi Cardinales
et Patres Consultores sua quisque ex ordine protulerunt suffragia,
quibus tamen exceptis et perpensis, Sanctissimus Dominus noster supremam
Suam sententiam Sibi de more prorogandam duxit, ut precationi interea
suppeteret spatium. Quumque mentem Suam patefacere statuisset, hodiernam
elegit optatissimam diem, quae solemnibus in honorem Patriarchae
sancti Ioseph est consecrata; ideoque, perlitato Eucharistico sacrificio, ad
Vaticanas Aedes accersiri voluit Reverendissimus Cardinales Antonium Vico,
Episcopum Portuensem et S. Rufinae, sacrae rituum Congregationi Praefectum,
et Vincentium Vannutelli, Episcopum Ostiensem et Praenestinum,
Sacri Collegii Decanum causaeque Relatorem, una cum R. P. Angelo Mariani,
Fidei Promotore generali, meque insimul infrascripto Secretario,
eisque adstantibus, solemniter edixit: Ita constare de martyrio et causa mar-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.