AAS 17 (1925), p. 156

tyrii harum duarum et triginta venerabilium Dei Familiarum, supra recensitamm,
ut procedi possit ad ulteriora, in casu et ad effectum, de quo agitur.
Hoc Decretum evulgari et in acta sacrae rituum Congregationis inseri
iussit decimo quarto calendas apriles anno MDCCCCXXV.

£8 A. CAED. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. B. C* Praefectus.

L. © S. .
...... Alexander Verde, Secretarius.

VI

LAUSANKEN. .

CANONIZATIONIS BEATI PETRI CANISII, CONFESSORIS, SACERDOTIS PROFESSI

E SOCIETATE IESU.

SUPER DUBIO

An, et de quibus miraculis, post indultam ab Apostolica Sede eidem Beato
venerationem, constet in casu et ad effectum, de quo agiturf

Cum de qualibet agitur quaestione, si ritu praesertim iudiciali instituta
eadem sit eodemque idcirco ritu sit absolvenda et dirimenda, quaestionis
ipsius duae sunt et esse debent partes, quarum una in facto sita est, altera
vero circa ius versatur. Eeceptissimae huic ut obtemperarent normae eamque
debito, uti par erat, prosequerentur obsequio sacrae huius Congregationis
Disceptatores, ex iis, quae facti sunt quaeque primam disceptationi
subiectam sororis Ignatiae Walburgae Scheneller sanationem respiciunt,
profecti, e cunctis, quae iudicialibus consignata sunt tabulis, quaeque e
testibus promanant iuratis; oculatis optimaque scientia instructis, compertum
sibi facere potuerunt atque exploratum istud: quod scilicet soror
Ignatia, quae occlusione intestinali cruciata erat, ad extremum adducta
fuerat vitae discrimen ita nempe, ut esset iam moritura. Nihilominus eadem
soror Ignatia, quae illuc usque in eodem perseveraverat proxime impendentis
mortis statu, vix atque ipsi admota fuit sacra Beati Petri Canisii
reliquia, contra atque, praeeunte a curatione medico, communiter iudicatum
fuerat, nedum mortua non est, verum et vixit, et sana facta est, et
ad pristinam reversa est valetudinem, mirantibus et stupentibus cunctis,
quum nulla locum paullo ante habuerit notatu digna ventris exoneratio,
neque ulla adhibita fuerit chirurgica operatio.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.