AAS 17 (1925), p. 172
nominationem, ad Vicarii capitularis, seu Administratoris, sede vacante,
electionem, ad ipsorum clericorum et fidelium iura et onera, et quidem ad
erectionem parvi Seminarii dioecesani, aliaque huiusmodi, rite servari iubemus
quae Codex iuris canonici praescribit, cauto tamen ut alumni huius
parvi Seminarii ad aliquod maius Seminarium pro studiis philosophicis
et theologicis mittantur. Mandamus insuper ut omnia documenta et acta,
quae vicariatum apostolicum Carolinae Septentrionalis eiusque clericos et
fideles respiciunt, nec non quae ad eius territorium spectant, Curiae episcopali
Raleighiensi tradantur et in eius archivo sedulo serventur.
Quousque vero nova dioecesis Ealeighiensis de proprio Pastore provideatur,
venerabili fratri Michaeli Iosepho Curley, Archiepiscopo Baltimorensi,
eiusdem dioecesis regimen committimus, tamquam Administratori
Apostolico, ipsi propterea tribuentes omnes facultates, quae huic muneri
sunt propria.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet, quorum interest, vel sua interesse praesumant, auditi non
fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus, ad quos
spectat, inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Hisce itaque ut supra constitutis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem fratrem Petrum Fumasoni-Biondi, Archiepiscopum
Diocletanum, in Foederatis Americae Septentrionalis Statibus
Delegatum Apostolicum, cum facultatibus necessariis et opportunis, etiam
subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, iniuncto
onere ad Sacram Congregationem Consistorialem, infra sex menses a
praesentibus Litteris datis, authenticum exemplar transmittendi peractae
exsecutionis.
Volumus autem et mandamus ut harum Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius
viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris adhiberetur si exhibitae vel ostensae forent.
Non obstantibus regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutio-