AAS 17 (1925), p. 173

nibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis
quibuscumque. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam suppressionis,
erectionis, evectionis, concessionis, constitutionis, decreti, mandati, derogationis
et voluntatis infringere, vel eis, ausu temerario, contraire. Si quis
autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quarto, die decimasecunda mensis decembris, Pontificatus
Nostri anno tertio.

O. CARD. CAGIANO C. CARD. DB LAI, Episc. Sabinen.,
S. B. B. Cancellarius. S. C. Consistorialis Secretarius.

Iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.

Loco £g Plumbi.

Beg. in Cane. Ap., vol. XXX, n. 52.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR ECCLESIA PAROE-

CIALIS SANCTI BERNARDINI SENENSIS, PROPE SENAS, ORDINIS FRATRUM

MINORUM PROVINCIAE TUSCIAE.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Parochus ad Sancti Bernardini, Senis
in suburbanis, Nos edocet ecclesiam suam paroecialem, quae Conlegio
Missionum ad exteros, Etruriae, Ordinis Fratrum Minorum proxime sita
est, ad eundem etiam Fratrum Minorum Ordinem, ex Provincia Tusciae,
pertinere; atque admodum sibi esse in votis ut basilicae titulo privilegiisque
illam, pro benignitate Nostra, decorare velimus. Iam, licet amplitudine
atque ornamentis minor, ubi hodierna exstat ecclesia, alia quidem fuit,
quae fertur, saeculo xv ineunte, in honorem Beatae Mariae Virginis et
Sancti Onuphrii exaedificata primitus fuisse a Sancto Bernardino Senensi,
qui inibi per quadraginta circiter annos sanctam egit vitam, sacroque animorum
ministerio functus est. Nil mirum igitur quod ipsa in ecclesia, non modo
praecordia Sancti Bernardini, sed et eiusdem vestes, vexillum cum sacra-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.