AAS 17 (1925), p. 227

his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus CODtrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi
mensis februarii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Seeretis Status.

II

AMPLIFICATUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE GIBUTI IN AFRICA ORIENTALI,
ADDITA REGIONE DE SOMALIA ABYSSINA, E VICARIATU APOSTOLICO DE
GALLAS SEPARATA.
PIUS PP. XI
Adfuturam rei memoriam. -— Ex hac divi Petri cathedra, quam divinitus
obtinemus, tamquam e sublimi .specula, in omnes catholici orbi regiones,
vel longo terrarum marisque spatio seiunctas, oculos mentis Nostrae convertimus
et quae rei sacrae procurationi melius gerendae conducant, interposita
Nostra auctoritate, decernere maturamus. Iamvero, cum in praefectura
apostolica de Gibuti in Africa orientali, undecim abhinc annis erecta,
ob varias locorum incolarumque difficultates, res catholica haud multum
profecerit, opportunum visum est consilium eius territorium, nunc plus
aequo angustum, ad maiorem amplitudinem extendere, ut inde operariis
evangelicis uberior et largior apostolicorum laborum campus pateat. Quam
ob rem, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum V V.
FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, motu
proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, totam regionem
vulgo de Somalia Abyssina a vicariatu apostolico de Gallas, ad quam
nunc pertinet, separamus, eamdemque sic separatam sive dismembratam
praedictae praefecturae apostolicae de Gibuti adnectimus.

Haec praecipimus, decernentes praesentes Literas firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque .obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
his a quovis auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xm
mensis februarii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Seeretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.