AAS 17 (1925), p. 228
EX DISMEMBRATIONE VICARIATUS APOSTOLICI DE CHACO EFFORMATUR NOVA
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE PILCOMAYO, IN BOLIVIANA REPUBLICA.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Expedit, et Romanorum Pontificum
decessorum Nostrorum usu institutoque receptum est, ut in illis partibus
in quibus christiana res conspicua, favente Deo, incrementa nanciscitur,
novae assurgant Missiones, ut, aucto Pastorum numero, christiani gregis
custodiae satis consultum sit. Iamvero, cum vicariatus apostolicus de Chaco,
intra fines Reipublicae Bolivianae exsistens, tam late pateat ut missionarii
opus evangelicum satis facile ibidem nequeant exercere, opportunum
visum est consilium vicariatum ipsum in duas partes dividere ac dismembrare,
ita ut nova ibidem Missio constituatur. Collatis itaque consiliis
cum TV. FE. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei
praepositis, omnibusque rei momentis attento ac sedulo studio perpensis,
Nos, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore,
vicariatum apostolicum de Chaco in Republica Boliviana ita dismembramus
in duas partes, ut regio illa, quae est ad meridiem paralleli vicesimi
secundi, in Missionem independentem atque sui iuris canonice erigatur et
praefecturae apostolicae gradu, de Pilcomayo nuncupandae, decoretur.
Eidem vero novae praefecturae de Pilcomayo ita per Nos erectae limitem,
auctoritate pariter Nostra, adsignamus ad septentrionem idem parallelum
vicesimum secundum, servatis quoad ceteras partes, iisdem finibus
quibus vicariatus apostolicus de Chaco continebatur.
Haec statuimus, decernentes praesentes Literas firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt,
nunc et in posterum, perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvi
mensis februarii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri. quarto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.