AAS 17 (1925), p. 423

•que adoleseentulae virtutes et dona perciperet. Brevi B. P. Varin sibi
.Sophiam adiutricem et sociam a Deo concessam esse sensit et illico in
ea clare conspexit divinum instrumentum Congregationis instituendae,
quae, nomine Cordis Iesu adscito, posset, ob puellarum apostolatum ad
cultum propagandum, infirmam societatem, iam philosophorum vesana
doctrina defessam, ad civilium et christianarum virtutum semitam
reportare.
Haerebat adhuc Sophia, utrum Carmelitarum Instituto nomen daret,
an Missionum apostolico ministerio, quarum zelo, toto vitae suae tempore,
aestuavit; tandem Dei voluntatem est amplexa, cessit fratris sui et Patris
Varin consiliis atque suae submissionis, uti olim Nazarena Virgo, verbum
protulit, in eo tantum fidem collocans, qui debilium vis et infirmorum
solatium appellatur.
Itaque Magdalena primus angularis lapis Societatis efficitur, magno
cum animi gaudio Aloisii fratris et B. P. Varin, qui cito sentiunt illius
sententiam tempestivos fructus daturam; cum enim studiorum et religiosae
vitae tribus vel quattuor sodalibus Sophiae mens patefacta est, ardentissime
eius exemplum ac vestigia illae sequi exoptarunt. Vertente anno 1800,
in privato sacello, ante simulacrum B. M. Virginis Iesum Infantem complexus
excipientis, sese omnes S. Cordi Iesu primitus devoverunt, cuius diei
faustissima memoria quinquaginta post annos, maxima laetitia ab universa
-Sororum Societate celebrata fuit.
Succrescente puellarum numero nimis parva Parisiensis domus visa
est eiusque domicilium usquam mutare oportuit, eo magis quod tranquillitas,
duce primo Napoleone, omni Galliae sensim restituebatur. Eam opportunitatem
nactus, B. P. Varin sedem Societatis a S. Corde Ambianum transvexit;
verum, antequam Magdalena ad eam civitatem pergeret, domum
paternam una cum fratre suo repetit, parentum benedictionem impetratura.

Paullo post, ipsa et primae domus sodales Ambianum accedunt, statimque
aliis adolescentulis adiunctis, duce quadam pientissima muliere,
excipiuntur in Instituto, ubi memoratus B. P. Varin primaeva Societatis
fundamina, uti erat in votis, denique ponit.
Quo in exoptato hospitio, Magdalena, caelestium rerum meditationi
et virtutum exercitio impensius vacans, non solum humiliora officia obibat,
sed puellas ex infima plebe laeto cum animo erudiebat.
Maximae vero exortae illico sunt difficultates, tam ex miserrimis rei
familiaris conditionibus, quam ex aspera indole Antistitae, prorsus ad religiosam
vitam proclivis. De die in diem domesticis negotiis in peius mentibus,
B. P. Varin congruum remedium afferre festinavit, et cum in Magda-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.