AAS 17 (1925), p. 432

Haud multum temporis a Beatificationis solemniis excesserat, quum
Matris Magdalenae Sophiae suffragiis nova prodigia, divinitus patrata,
praedicarentur. Vigilantissimus huiusce Causae postulator, Baphael Maria
Virili, Archiepiscopus titularis Ptolemaiden., miracula, quae Sacrae Congregationi
probaren tur, exhibuit ad obtinendam Beatae Canonizationem.
Bespicit primum Sororem Mariam de Salm-Salm ex Instituto Sacri
Cordis Iesu. E nobili familia orta Soror haec sanos parentes habuerat,
quamvis mater tenuis esset valetudinis. Octo annorum aetate, exercitia
equitationis plures per horas in deliciis habere solebat. Tribus post annis,
eius mater lateralem spinae dorsualis deflexionem in eadem animadvertit.
Quare familiae medicus orthopaedicum, ut aiunt, apparatum consuluit:
quod per tres circiter menses parum profuit. Quindecim annos nata, adolescentula
in educandatum Blumenthal ingressa est, ubi malum in dies
ingravescere coepit. Quare medicus ei curationis domum consuluit; verum
cum gravior fieret morbus, post tres hebdomadas, doctor ipse eam incurabilem
declaravit.
Anno millesimo octingentesimo nonagésimo secundo, tamquam novitia
inter Sorores Sacri Cordis Iesu admissa, in Instituto laboriosis exercitiis
subiecta fuit, prouti sunt aulas Collegii quotidie verrere, aquario»
urceos in quinquaginta puellarum dormitoria transferre, atque alia id
genus. Ex quo factum est, ut spinae dorsualis deflexionem Antistita in
eadem novitia inspiceret, quae maioribus incommodis et doloribus affecta,
ab expediendis omnibus consuetis officiis impediri visa est. Autumnali
tempore, anno millesimo nongentesimo duodecimo, aegrota missa est in
domum Jette, ubi Beatae Fundatricis Magdalenae Barat sacrae exuviae
asservantur. Hic memorata Soror fidenter Dei Famulam invocavit, ut a
Deo, non sanationem consequeretur, sed solummodo vires ad Communitatis
regulas servandas et sui officii munera adimplenda. Ad quam gratiam
facilius obtinendam, intercessione eiusdem Famulae Dei, ipsa, quamvis
maximo cum incommodo, per novem dies, hora quam regula praescribit, e
lecto surgere statuit.

Per sex dies, constituta hora e lectulo surrexit, sed adeo capitis dolore
et virium debilitate laboravit, ut rursus Beatam orarit atque obsecraverit.
Postea oleo lampadis ante Fundatricis veneratas exuvias ardentia
inuncta fronte, per mediam fere horam, minus oppressum dolore sensit
caput et cuiusdam libri lectioni incumbere valuit. Septimo vero die, rursus
ingravescente morbo, parum olei e lampade auferens, illoque pectus inungens,
ad recumbendum se contulit, et illico altissimo somno est correpta.
Hora quinta e lecto surgens, ex improviso animadvertit, extraordinariam
accidisse mutationem; vim insuetam supervenisse sensit fracto corpori;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.