AAS 17 (1925), p. 504

LITTERAE APOSTOLICAE

TITULO ET PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR ECCLESIA AD SANCTI
MARTINI IN CIVITATE TURONENSI.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Tur one nsi in civitate ad antiquum
Sancti Martini Episcopi et Confessoris sepulcrum exstat nunc nova ecclesia
in honorem eiusdem Sancti Deo dicata, quae, abhinc annos paucos
exstructa, proximo mense iulio erit solemni ritu consecranda. Iam eodem
in loco amplissima atque insignibus artis operibus honestata basilica exsistebat,
quae, solo aequata, saeculo decimo octavo exeunte, mansit; quam
quidem ad basilicam non modo ex Tur one nsi dioecesi, sed ex variis quoque
Galliarum provinciis, atque etiam ex regionibus exteris, ad gloriosum beati
Martini sepulcrum pie invisendum, eiusdemque sancti thaumaturgi Episcopi
intercessionem impetraturi iam ex omni condicione christifideles frequentissimi
confluebant ; atque eos inter memoratu digni plures duces ac reges,
nec non aliqui ex Romanis Pontificibus Decessoribus Nostris, qui aliquando
etiam privilegiis locum decorarunt. Qua in ecclesia ad significandam propriam
in sacras relliquias pietatem prope beati sepulcrum plures sancti
episcopi Turonenses atque alii inlustres viri post mortem condi voluerunt,
ita ut cum antiquae basilicae Sancti Martini historia praecipuae dioecesis
memoriae coniunctae sint. Ex cultu autem, quo exornatum est sepulcrum
Sancti Martini, novissime denuo inventum, opera praesertim pii viri Leonis
Dupont, qui anno MDCCCLXXVII in Turonensi civitate obiit, novum templum
suam originem duxit; quod ut exstrueretur et perficeretur, ingens
pecuniae summa ex multorum donis undique congesta est. Eadem sacra
aedes non modo molis amplitudine, structurae nobilitate, sacrae supellectilis
copia, sed mirificae artis praestantia excellit; atque in ea plures nunc
sacerdotes religionis muniis funguntur; at, quo templi eiusdem decus augeatur,
in votis est progressu temporis vetus restituere Capitulum Conlegiale,.
quod, suppressum per vim saeculo xvm exeunte, iam in Horas canonicas
persolvendas atque ecclesiasticas functiones peragendas ad Sancti Martini
sepulcrum incumbebat. His omnibus perpensis, cum venerabilis frater
Albertus Nègre, Turonensium Archiepiscopus, enixis a Nobis precibus
efflagitaverit ut, ad christianae pietatis incrementum atque ad decus vetustae
Turonensis archidioecesis augendum, novam memoratam ecclesiam
ad dignitatem Basilicae minoris eveheremus: Nos, quibus nihil contigerit

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.