AAS 17 (1925), p. 515

dioecesis sumptibus duo delecti iuvenes, aut saltem modo unus, in Pontificium
Seminarium Pium Latinum Americanum de Urbe, non intermissa
vice, mittantur.
Quod vero attinet ad eiusdem dioecesis administrationem et regimen,
ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones decernunt. Quod autem ad clerum spectat, statuimus
ut simul ac erectio dioecesis facta erit, eo ipso ecclesiastici illi dioecesi
adscripti censeantur in cuius territorio legitime exstant.
Managuensis autem Ordinarii erit omnia documenta et acta, quae
novam dioecesim de Matagalpa respiciunt, quamprimum fieri poterit,
eiusdem dioecesis cancellariae tradere, ut in ipsius archivo serventur.
Volumus denique ut episcopalem mensam constituant Curiae emolumenta
ac ceterae oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis
erecta est, praeberi solent, praeter ea quae ad hunc finem iam collecta
sunt.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet, quorum interest, vel sua interesse praesumant, auditi non
fuerint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo
unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu
intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato
defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas,
perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus
sortiri et obtinere, atque ab omnibus, ad quos spectat, inviolabüiter
observari debere; et si secus super his a quoquam, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse
et fore volumus et decernimus.

Hisce itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem fratrem Angelum Botta, Archiepiscopum
Thebarum, in America Centrali Apostolicum Internuntium, eique necessarias
et opportunas tribuimus facultates, subdelegandi quoque, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex
menses, a praesentibus Litteris datis computandos, authenticum exemplar
mittendi peractae exsecutionis.
Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides,
quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.